PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.1 Sed uersuta est uana gloria, et ad ea que ualde sunt manifesta, excecat mentem eorum, qui ab ea capiuntur, et de hiis que in confessionem deducta sunt suadet altercari, alios autem et ualde scientes ueritatem et suasos in ypocrisim et resistencia erigit; hec et in Iudeis fiebant.
CLOSE
Griffolini

3.5.1 Sed profecto earum est inanisB: inanis est earum gloria uirium, ut uel ad manifestissima quaeque eorum, qui ipsi succumbunt, mentis aciem perstringat, et in rebus luce clarioribus, dissentire ac contendere persuadeat. Eos autem qui ueritatem probe tenent et intelligunt, in dissimulationem contradictionemque adhortetur. Quod Iudaeis usu uenit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.1 sed profecto earum est inanis gloria virium, vt vel ad manifestissima quaeque eorum, qui ipsi succumbunt, mentis aciem perstringat, et in rebus luce clarioribus dissentire, ac contendere persuadeat: eos autem qui veritatem probe tenent et intelligunt, in dissimulationem contradictionemque adhortetur: quod Iudaeis vsu venit,
CLOSE
Montfaucon

3.5.1 Verum ea est inanis gloriae vis, ut vel in rebus manifestissimis possit eorum qui illa capti sunt mentem excaecare, atque illis suadere, ut etiam adversus ea quae in confesso sunt contendant; aliosque, quibus nota veritas est, ad simulandum et contra nitendum incitet: quod eciam Judaeis accidit.