PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.14 Quid uero uberius eo qui nichil habet et omnia detinet? Cum enim quod dixi non detinebimur ab eis, eas tenebimus tunc eas suscipiemus. Si igitur concupiscimus potiri gloria fugiamus gloriam. Ita enim poterimus leges dei explentes potiri promissis bonis. Quibus fiat omnes nos participare gracia Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

3.6.14 Quid nihil habente, et omnia possidente locupletius? Cum enim, ut iam dixi, neque pecuniae, neque gloriae cupiditate uincimur, tunc easB: eos affatim accipimus, tunc1470/1486/1530: tunc eis fruimur. Si igitur nobis gloriam comparare cupimus, gloriam fugiamus. Hoc enim pacto diuina seruare praecoepta, et praesentibus bonis, et futuris frui poterimus, quorum utinam fiamus participes. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi1470/1486/1530: Christi per quem et, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula. Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.14 Quid nihil habente, et omnia possidente locupletius? Cum enim, vt iam dixi, neque pecuniae, neque gloriae cupiditate vincimur, tunc eas affatim accipimus, tunc eis fruimur. Si igitur nobis gloriam comparare cupimus, gloriam fugiamus: hoc enim pacto diuina seruare praecepta, et praesentibus bonis et futuris frui poterimus. Quorum vtinam fiamus participes, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula, Amen.
CLOSE
Montfaucon

3.6.14 Quid locupletius illo, qui nihil habet, et omnia possidet? Cum enim, ut dixi, non subjiciemur eis, tunc illas tenebimus, tunc accipiemus. Si itaque gloriam assequi cupiamus, gloriam fugiamus; sic enim poterimus, servatis Dei praeceptis, et praesentia et futura consequi bona per gratiam Christi, quicum Patri gloria, unaque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.