3.5.16 Quid autem? Eligeres utique fieri secundum illos. Si quis eum interrogare rursus? Nequaquam michi uidetur uelle fieri. Qualiter igitur non ultimus est risus horum gloriam uenari, quorum non utique eligeret fieri similis unquam?
3.5.16 Quid autem? an ex illius numero fieri optares, si quis eundem iterum interrogaret, non vtique mihi assensurum persuadeo. Nonne igitur maxime ridiculum est, eorum gloriam aucupari, quorum ne similis quidem esse velles?
3.5.16 Quid vero? Num illis similis esse optaveris? Si quis autem illum denuo sic percontetur, non puto ipsum se talem esse optaturum. Quomodo igitur non admodum ridiculum fuerit, illorum auram aucupari, quibus numquam similis esse velis?