PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.8 Nichil ita confusione plenum, et multa in gloriatione, et hec multipliciter uidebit quis utique. Quoniam gloriam quidem cupere, ingloriatio est. Gloria autem uere est hanc despicere et nullam eius facere curam, sed ad id deo placet, omnia dicere et facere.
CLOSE
Griffolini

3.6.8 qua1486: que nihil risu dignius, nihil turpius, nihil ignominiosius et1470/1486/1530: om. hoc multis sane rationibus uideri licet. Siquidem huius gloriae cupiditas ignominia est. Est autem uera gloria eam ut nullius momenti contemnere, et ad diuinam uoluntatem omnia et uerba, et opera nostra dirigere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.8 qua nihil risu dignius, nihil turpius, nihil ignominiosius. Hoc multis sane rationibus videri licet. Siquidem huius gloriae cupiditas, ignominia est. Est autem vera gloria, eam vt nullius momenti contemnere, et ad diuinam voluntatem omnia et verba, et opera nostra dirigere,
CLOSE
Montfaucon

3.6.8 Nihil enim magis hoc morbo ridiculum et indecorum: nihil tanta turpitudine et infamia plenum. Hocque multis ex rationibus videre est: quod nempe gloriam concupiscere, ignominia; illam autem despicere et nihil reputare, vere gloria sit; sed omnia ad Dei placitum et dicenda et agenda sunt.