PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.4.3 Propterea et Petrus in principio, hoc utitur modo. Etenim prima hac ad Iudeos contionatus contione, et quia nichil de deitate eius discere manifestum ualebant, propterea hiis que de dispensatione inmoratur sermonibus ut hiis auditus exercitatus relique uiam faciat doctrine.
CLOSE
Griffolini

3.4.3 Iccirco Petrus hoc ordine usus, hanc primam ad Iudaeos concionem habuit. Nam cum nihil de diuinitate eius adhuc manifeste accipere possent, in humanitatis eius sermonibus immoratur1486/1530: immorantur, ut eorum auditus iis1530: his exercitus, demum se diuinitatis doctrina imbueretur1470/1486/1530: imbueret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.4.3 Idcirco Petrus hoc ordine vsus, hanc primam ad Iudaeos concionem habuit. Nam cum nihil de diuinitate eius adhuc manifeste accipere possent, in humanitatis eius sermonibus immoratur, vt eorum auditus his exercitus, demum se diuinitatis doctrina imbueret.
CLOSE
Montfaucon

3.4.3 Ideo Petrus in principio hoc utitur modo: nam hanc priorem ad Judaeos concionem habuit. Quia enim de divinitate ejus nihil hactenus ediscere potuerant, ideo de Christi humana natura verba facit, ut his exercitatus auditus, ad reliquam percipiendam doctrinam aptaretur.