PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.9 Nam mundus quidem uisibilis existens, exinde predicat factorem. Celi enim ait enarrant gloriam dei, filius autem inuisibilis est et creaturas uehementer et infinite superexcedit. Si itaque ibi neque rationis neque doctrine indigentia erat ad discendum quoniam generabilis est mundus cum manifeste id et ante alia ponit propheta, multo magis de filio hoc Iohannem dicere oportebat. Si demum creatus erat.
CLOSE
Griffolini

3.3.9 Mundus nanque cum sit uisibilis, per se conditorem suum praedicat. Caeli, inquit, enarrant gloriam dei. Filius autem inuisibilis est, et creaturam longe supra quam dici possit, excedit. Quod si illic, et si neque uerbo nobis, neque doctrina opus erat, ut creatum mundum disceremus, tamen manifeste id nobis ante oculos ponit propheta, multo magis de filio idem a Ioanne dicendum fuerat, si creatus fuisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.9 Mundus nanque cum sit visibilis, per se conditorem suum praedicat. Coeli, inquit, enarrant gloriam dei: filius autem inuisibilis est, et creaturam longe supra quam dici possit, excedit. Quod si illic, et si neque verbo nobis, neque doctrina opus erat, vt creatum mundum disceremus, tamen manifeste id nobis ante alia ponit propheta: multo magis de filio idem a Ioanne dicendum fuerat, si creatus fuisset,
CLOSE
Montfaucon

3.3.9 Mundus enim cum sit visibilis, hoc ipso conditorem praedicat: nam caeli, inquit, enarrant gloriam Dei. Filius autem invisibilis est, et creaturam infinito medio excedit. Si itaque hic1862: ubi neque verbo neque doctrina opus erat, ut disceremus mundum esse factum, tamen clare illud et ante omnia ponit propheta; multo magis id de Filio Joannem dicere oportebat, si creatus fuisset.