PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.3 De uerbo uero non ita. Et uerecundor quidem hoc cum hiis inuestigans. Si enim eos qui in hominibus id fatiunt increpamus, cum multum fuerit medium uirtutis eorum que inuestigantur, et nimirum domum substantia una existente, cum et nature et aliorum omnium ita infinitum fuerit medium. Qualiter non ultime insanie est talia mouere,
CLOSE
Griffolini

3.3.3 De uerbo autem non ita loquitur, et profecto haec inuicem conferre erubescimus. Nam si eos repraehendimus, qui illos conferunt, quorum magna est et uirtutis et morum differentia, cum tamen una sit et eadem substantia, qui quorum et natura, et coetera omnia prorsus differunt, in comparationem1470/1486/1530: comparatione adducunt, non ne ultimae sunt dementiae arguendi?
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.3 De verbo autem non ita loquitur, et profecto haec inuicem conferre erubescimus. Nam si eos reprehendimus, qui illos conferunt, quorum magna est et virtutis et morum differentia, cum tamen vna sit et eadem substantia: qui quorum et natura, et caetera omnia prorsus differunt, in comparatione adducunt, nonne vltimae sunt dementiae arguendi?
CLOSE
Montfaucon

3.3.3 De verbo autem non sic. Et me pudet profecto haec simul indagare. Si enim reprehendimus eos qui circa homines hoc agunt, quando multum est inter eos qui comparantur virtutis discrimen, licet illi ex una eademque substantia sint: quando et circa naturam et circa alia infinitum est interstitium, quomodo non extremae dementiae fuerit has quaestiones movere?