PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.10 Nam illis quidem usque ad pecunias dampni etas. Hiis uero usque ad animam est periculum. Quando enim propter gloriam fidem muttant rectam, et ut ipsi glorificentur, dominum dehonorant, qui superhabundantiam non habet secordie quod ab eis dic michi.
CLOSE
Griffolini

3.5.10 Illis enim pecuniarum tenus damnum, his autem ad animam usque periculum extenditur. Nam cum saeculari gloria fidei rectitudinem mutarint, et deum, ut ipsi laudentur, contempserint, dic, quaeso, quo damno, qua insania afficiuntur?1470: afficiuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.10 illis enim pecuniarum1603: pecuniarium tenus damnum, his autem ad animam vsque periculum extenditur. Nam cum seculari gloria fidei rectitudinem mutarint, et deum vt ipsi laudentur contempserint: dic quaeso, quo damno, qua insania afficiuntur?
CLOSE
Montfaucon

3.5.10 Illis enim pecuniarum tantum est jactura: his vero animae periculum. Nam cum gloriae causa a recta fide desciscunt, et ut sibi gloriam pariant, Deum dedecore afficiunt, quantum, quaeso, torporis, quantum insaniae res haec prae se fert?