PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.8 Si enim de terra hoc formidauit Moyses ne quis eam ingenitam dicat, multo magis de filio timere oportebat Iohannem. Si demum creatura erat.
CLOSE
Griffolini

3.3.8 Cum de terra Moyses loqueretur, non dixit: In principio erat terra, sed In principio creauit deus terram, et creata fuit. Quid prohibuit Ioannem quoque eodem modo exordiri: In principio creauit deus uerbum?1470/1486: uerbum. Nam si de terra ita locutus est Moyses, ne quis ipsam increatam arbitraretur, longe magis de filio loquentem timere Ioannem oportuit, si creatus erat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.8 Cum de terra Moses loqueretur, non dixit, in principio erat terra: sed in principio creauit deus terram, et tunc fuit. Quid prohibuit Ioannem quoque eodem modo exordiri, in principio creauit deus verbum? Nam si de terra ita locutus est Moses, ne quis ipsam increatam arbitraretur, longe magis de filio loquentem timere Ioannem oportuit, si creatus erat.
CLOSE
Montfaucon

3.3.8 Nam cum de terra loqueretur Moyses, non dixit, In principio erat terra, sed fecit eam, et tunc fuit. Quid igitur prohibuit quominus Joannes ita diceret, In principio fecit Deus Verbum? Si enim ita dixit Moyses timens ne quis terram non factam diceret; multo magis de Filio metuere oportebat Joannem, si creatus fuisset.