PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.6 O de inuecundia et impietate multa, de deo tibi loquor et tu michi terram affers in medium, et eos qui de terra sunt homines. Itaque quia Christus filius dei dicitur et deus. Ego enim dixi dii estis ait et filii excelsi omnes, altercabilis de filiatione et filio et nichil inquiens eum habere secundum hec te amplius?
CLOSE
Griffolini

3.2.6 O dedecus, o impietatem incredibilem! De deo tecum mihi sermo est, et tu terram mihi et terrenos homines affers in medium.1470/1486/1530: medium? Igitur cum homo filius dei dicatur, et deus utique sit. Ego enim dixi, dii estis, inquit, et filii altissimi omnes cum unigenito de filiatione contendis?1470/1486/1530: contendis: Et nihil ipsum hac in parte amplius quam tuB: te habere dicis?1470/1486: dicis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.6 O dedecus, o impietatem incredibilem. De deo tecum mihi sermo est, et tu terram mihi, et terrenos homines affers in medium. Igitur cum homo filius dei dicatur, et deus vtique sit: (Ego enim dixi dii estis, inquit, et filii altissimi omnes) cum vnigenito de filiatione contendes, et nihil ipsum hac in parte amplius, quam tu habere dices?
CLOSE
Montfaucon

3.2.6 O impudentiam et impietatem ingentem! De Deo te alloquor, et tu mihi terram et homines terra ortos affers in medium? Ergo quia Christus filius Dei dicitur et Deus, et homo similiter filius Dei et deus praedicatur; nam ego dixi, inquit, dii estis, et filii Excelsi omnes, cum Unigenito contendes de filiatione, et dices ipsum nihil plus habere, quam tu habeas?