PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.16 Quia et procedens ait de terra. Terra autem erat inuisibilis et inconstructibilis. Cum dixisset enim quoniam fecit eam, et cum posuisset eius proprium terminum intrepide de reliquo ea que sunt deinceps loquitur. Sciens quoniam nullus ita insensatus est ut sine principio eam et in generabilem suspicetur.
CLOSE
Griffolini

3.2.16 Accedit ad hoc, quod de terra loquens, prosequitur: Terra autem erat inanis et uacua. Cum enim asseruerit, quod terram deus creauerit, eique proprios statuerit terminos, secure iam quae sequuntur, enarrat. Non ignarus neminem adeo stultum, qui sine principio ipsam et ingenitam arbitraretur1470/1486/1530: arbitretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.16 Accedit ad hoc, quod de terra loquens, prosequitur: Terra autem erat inanis et vacua. Cum enim asseruerit quod terram deus creauerit, eique proprios statuerit terminos: secure iam quae sequuntur, enarrat, non ignarus neminem adeo stultum, qui sine principio ipsam et ingenitam arbitretur:
CLOSE
Montfaucon

3.2.16 Enimvero de terra sic postea dicitur; Terra autem erat invisibilis et incomposita. Cum dixisset enim ipsum fecisse terram, et ipsi proprium terminum posuisset, secure jam quae sequuntur enarrat; gnarus neminem ita stultum esse, ut illam sine principio et non factam esse suspicetur.