PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.2 Neque enim dixit terra erat simpliciter et tacuit, sed qualiter erat et postquam facta est edocuit. Puta quoniam inuisibilis et inconstructibilis adhuc aquis occultata et commassata. Et in helcana non dixit quoniam homo erat solum, sed adiecit unde erat, ostendens ex arinathaym sipha.
CLOSE
Griffolini

3.3.2 Neque enim solum dixit terram fuisse, sed etiam qualis fuerit, tenebrosa scilicet et informis, a quisque operta et admixta. Et de Elcana non dixit solum, quod fuit homo, sed etiam unde: De Ramathen, inquit, Sipha1530: sophin.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.2 Neque enim solum dixit terram fuisse, sed etiam qualis fuerit, tenebrosa scilicet, et informis, a quisque operta et admixta. Et de Elchana non dixit solum quod fuit homo, sed etiam vnde, de Ramathaim, inquit, sophim.
CLOSE
Montfaucon

3.3.2 Neque enim simpliciter dixit, terra erat, et postea tacuit; sed qualis post creationem esset addidit, nempe, invisibilis erat et incomposita, adhuc aquis operta et admixta. Et de Elcana non dixit solum quod esset homo, sed adjecit unde esset, de Armathaim Sipha.