PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.11 Igitur sufficiebat quidem audientem terram et audientem hominem, nichil amplius de eis suspicari quam ea que de natura generabili competit intelligere. Quod enim generatum est, quodcumque utique fuerit, tempore et seculo factum est, filius autem dei non temporibus solum, sed et seculis omnibus est superior. Conditor enim eorum est et factor. Per quem enim ait et secula fecit.
CLOSE
Griffolini

3.2.11 Satis ergo fuerat ei, qui terram et hominem audiret, nihil amplius de iis1530: his cogitare, quam eorum naturae conueniat. Nam quod factum est, quocunque tempore uel saeculo factum sit, factum est tamen. Filius autem dei non temporibus tantum, sed saeculis quoque omnibus superior est. Quippe qui eorum omnium conditor et opifex est, per quem, inquit, fecit et saecula.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.11 Satis ergo fuerat ei, qui terram et hominem audiret, nihil amplius de his cogitare, quam eorum naturae conueniat. Nam quod factum est, quocunque tempore vel seculo factum sit, factum est tamen: filius autem dei non temporibus tantum, sed seculis quoque omnibus superior est, quippe qui eorum omnium conditor, et opifex est: Per quem, inquit, fecit et secula.
CLOSE
Montfaucon

3.2.11 Satis ergo erat ei, qui audiret terram, et hominem, nihil amplius de illis cogitare, quam naturae creatae conveniat. Nam quod factum est, quidquid tandem sit, in tempore vel saeculo factum est: at Filius Dei, non temporibus tantum, sed saeculis omnibus superior est: nam illorum et creator et opifex est: dicitur enim, per quem fecit et saecula.