PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.7 Verumptamen et hinc est eam aspicere. Si enim uolueris interrogare aliquem ciuium qui copiosas consumit impensas quare tantam euacuat pecuniam, et quid uult ei tanta consumptio nichil aliud audies ab eo quam plebis acceptionem.
CLOSE
Griffolini

3.5.7 Audi et quae sequuntur. Nam si quempiam negociatorem, qui preciosissimas sibi merces magno auri pondere compararit, rogaueris, quanam gratia tantum auri profundat, quid ue tantus sibi sumptus uelit, nullam aliam ab eo rationem accipies, quam ut populo placeat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.7 Audi tamen et quae sequuntur. Nam si quempiam magistratu fungentium qui magnos sumptus faciat, rogaueris quanam gratia tantum auri profundat, quidve tantus sibi sumptus velit: nullam aliam ab eo rationem accipies, quam vt populo placeat.
CLOSE
Montfaucon

3.5.7 Verum hinc etiam illa cognoscatur: Nam si quempiam ex illis civibus qui sumtus profundunt maximos interroges, cur tantum auri impendant, quid sibi volunt hujusmodi sumtus, nihil aliud respondebunt, quam ut populo placeant.