PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.11 Ne precor. Sed unde habemus mercedes suscipere? Hunc uocemus laudatorem eorum que fiunt hunc inspectorem. Nichil nobis et humanis oculis sit. Si enim uolumus et hac potiri gloria, tunc hac fungemur cum eam que a deo queremus solam. Glorificantes enim me, glorificabo ait.
CLOSE
Griffolini

3.6.11 Non ita obsecro, dilectissimi, non ita, sed unde praemium nobis futurum est, inde totis uiribus id comparare curemus. Deum operum nostrorum et laudatorem et spectatorem adhibeamus. Nihil nobis cum humano iudicio. Quod si hanc gloriam assequi uoluerimus, tunc profecto consequemur, cum diuinam tantum implorabimus. Qui me glorificat, glorificabo1530: glorificabo et eum, inquit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.11 Non ita obsecro dilectissimi, non ita: sed vnde praemium nobis futurum est, inde totis viribus id comparare curemus, deum operum nostrorum et laudatorem, et spectatorem adhibeamus, nihil nobis cum humano iudicio. Quod si hanc gloriam assequi voluerimus, tunc profecto consequemur, cum diuinam tantum implorabimus. Qui me glorificat, glorificabo et eum, inquit.
CLOSE
Montfaucon

3.6.11 Ne, quaeso, id agamus: sed a quo mercedem accepturi sumus, eum gestorum laudatorem advocemus et spectatorem. Nihil nobis commune cum humanis oculis sit. Si enim hanc gloriam assequi voluerimus, eam profecto consequemur, cum solam Dei quaeremus gloriam. Nam glorificantes me glorificabo, inquit.