PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.6 Si uero auariciam Paulus uocat ydolatriam, huius matrem et radicem et fontem uanam gloriam esse dico. Quid iustum est nominare; neque enim nuncupationem huius malicie dignam est inuenire.
CLOSE
Griffolini

3.6.6 Quod si auaritiam Paulus idolorum seruitutem appellat, eius matrem, radicem, fontem, hoc est inanem gloriam, quo nomine merebitur appellari? Nullum quidem si recte eius malitiam contemplabimur, dignum inueniemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.6 Quod si auariciam Paulus idolorum seruitutem appellat: eius matrem, radicem, fontem, hoc est inanem gloriam, quo nomine recte appellabimus? Nullum quidem, si recte eius maliciam contemplabimur, dignum inueniemus.
CLOSE
Montfaucon

3.6.6 Quod si Paulus avaritiam idolorum servitutem vocet; ejus matrem, radicem et fontem, vanam gloriam scilicet, quo nomine vocabimus? Neque enim illud tantae nequitiae dignum inveniemus.