PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.2 Singulorum enim insipientia eis collectis simul maior a multitudine aucta fit. Ideoque unumquemque quidem eorum sigillatim si acceperit quandoque quis et corriget. Simul autem existentes, non utique facile poterit. Propterea quia insipientia intenditur, et quia in modum pecorum ducuntur, et quia ubique eas que a se inuicem sunt secuntur glorias.
CLOSE
Griffolini

3.6.2 Singulorum enim amentia simul collecta multitudine ipsa fit auctior. Quamobrem siquis eos singillatim castigaret, facile quod uellet, assequeretur, sin cunctos simul, nullus esset correctioni locus, cum numero ipso stultitia crescat, et pecudum more ducantur, quocunque inuicem saecularem gloriam atque opinionem secuti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.2 Singulorum enim amentia simul collecta, multitudine ipsa fit auctior. Quam ob rem si quis eos sigillatim castigaret, facile quod vellet, assequeretur: sin cunctos simul, nullus esset correctioni locus, cum numero ipso stulticia crescat, et pecudum more ducantur, quocunque inuicem secularem gloriam, atque opinionem secuti.
CLOSE
Montfaucon

3.6.2 Multorum enim insipientia, collecta multitudine, magis augetur. Quapropter si singulos seorsim quis duxerit, emendare poterit; simul coactos non facile: eo quod insipientia sit major, et illi instar pecorum agantur, mutuamque sequantur sententiam.