PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.1.1 InParis: principio erat uerbum et uerbum erat apud deum. Hiis puerorum qui nunc introducuntur ad disciplinas neque multa deinceps inponuntParis: magistri honera, neque semel hoc faciunt sed et breuia et eadem multociens resonant eis ut eorum facile inponant menti, ea que dicuntur. Sed ut non ex uitiis grauari ipsi ob multitudinem et memorie difficilem detentionem pigriores fiant circa recollectionem eorum que data sunt, corpore aliquo eis ex difficilitate iuuato.
CLOSE
Griffolini

4.1.1 Ingrif1470 fol. 29r; eras1530 p. 768 principio erat uerbum et uerbum erat apud deum. Bonarum artium praeceptores cum pueros doctrinae rudimentis imbuendos accipiunt, non grauiori primum lectionum onere eorum mentes implicant, sed breuibus et iisdem saepe numero repetitis praeceptis paulatim eos assuefaciunt. Quo fit ut eorum animis facile doctrina imprimatur, nequeeras1530: ne ab ipso eruditionis principio ad lectionum multitudinem capessendam memoria nimiumeras1530: nimia laborante perterriti, ad colligenda praecoepta segniores reddantur, et doctrinae difficultate torpescant.
CLOSE
Griffolini-Commelin

4.1.1 Ineras1530 p. 768; grif-comm1603 p. 25 principio erat verbum, et verbum erat apud Deum. Bonarum artium praeceptores, cum pueros doctrinae rudimentis accipiunt erudiendoseras1530 om., non grauiori primum lectionum onere eorum mentes implicant: sed breuibus et iisdem saepenumero repetitis praeceptis, paulatim eos assuefaciunt, quo fit vt eorum animis facile doctrina imprimatur, ne ab ipso eruditionis principio ad lectionum multitudinem capessendam, memoria nimiseras1530: nimia laborante perterriti, ad colligenda praecepta segniores reddantur, et doctrinae difficultate torpescant.
CLOSE
Montfaucon

4.1.1 Inmont1728 p. 26; PG-44 col. 45 principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Traditis ad disciplinas pueris, non gravia magistri statim imponunt onera, neque confertimPG-44 col. 46 hoc faciunt, sed paulatim, et eadem ipsis saepe repetunt, ut ea facilius in mente imprimant, ne a principio deterriti multitudine eorum quae vix memoria retinere valeat, segniores evadant ad ea quae sibi tradita sunt colligenda, desidia tandem ex difficultatibus parta.