Commentarius
[Homilia IV.]
4.1.1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Traditis ad disciplinas pueris, non gravia magistri statim imponunt onera, neque confertim hoc faciunt, sed paulatim, et eadem ipsis saepe repetunt, ut ea facilius in mente imprimant, ne a principio deterriti multitudine eorum quae vix memoria retinere valeat, segniores evadant ad ea quae sibi tradita sunt colligenda, desidia tandem ex difficultatibus parta.
4.1.2 Hunc ego morem sequar, levemque vobis laborem reddam: ac paulatim et per partes acceptis iis, quae in hac sacra mensa proponuntur, sic ea in animos vestros immittam. Ideoque ipsa iterum verba proponam, non ut idem repetam, sed ut addam omissa.
4.1.3 Age ergo verba rursus ab initio adducamus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Cur cum alii Evangelistae ab Incarnatione Christi orsi sint; (nam Matthaeus sic orditur: Liber generationis Jesu Christi, filii David: Lucas nobis ea quae Mariam spectant in principio enarrat; Marcus vero similia fere profert, ex Baptistae historia orsus.)
4.1.4 Joannes id paucis et post illa priora subindicavit his verbis, Et Verbum caro factum est, caeterisque omnibus praetermissis, conceptione, partu, educatione, incremento, aeternam statim generationem nobis enarrat? Quaenam horum causa sit jam vobis dicam.
4.1.5 Cum caeteri Evangelistae de iis quae carnem spectant ut plurimum verba fecissent, timendum erat, ne quipiam humi repentes in hisce dogmatibus consisterent; quod et Paulo Samosatensi contigit.
4.1.6 Ex hac igitur abjecta opinione reducens eos qui lapsuri erant, et ad caelos erigens, jure ex superna aeternaque existentia narrandi principium ducit.
4.1.7 Nam cum Matthaeus ab Herode rege; Lucas a Tiberio Caesare; Marcus a baptismate Joannis narrationem coepissent: istis omnibus ille omissis, statim supra tempus et saeculum omne conscendit, illucque auditorum mentem quasi jaculatur, cum ait, In principio erat: neque consistendi locum relinquit, neque terminum ponit, ut illi, Herodem nempe, Tiberium et Joannem.
4.1.8 Ad haec, quod summopere mirandum, neque hic sublimiorem aggressus sermonem, oeconomiam sive incarnationem neglexit; neque, qui eam narraverunt, illius ante saecula exsistentiam tacuerunt; idque jure merito: unus quippe Spiritus erat qui omnes movebat; ideoque magnum in narratione consensum exhibuerunt.
4.1.9 Tu vero, dilecte, cum Verbum audis, ne feras eos qui dicunt ipsum opificium esse; neque eos qui putant ipsum simpliciter verbum esse. Multa nempe sunt Dei verba, quae et Angeli faciunt; sed nullum horumce verborum Deus est; verum illa omnia sunt prophetiae et praecepta; sic enim solet Scriptura vocare leges Dei, praecepta et prophetias: ideoque de Angelis adjicit, Potentes virtute, facientes verbum illius.
4.1.10 Hoc autem Verbum substantia est in hypostasi, quae a Patre sine passione procedit. Illud enim, ut dixi, per Verbi appellationem significavit. Quemadmodum igitur, illud, In principio erat Verbum, aeternitatem denotat; ita et illud, Hoc erat in principio apud Deum, coaeternitatem nobis significat.
4.1.11 Etenim ne audiens, In principio erat Verbum, aeternum quidem existimares, sed Patrem aliquo vitae interstitio seniorem, et majoris aevi crederes, neve principium Unigenito dares, adjecit erat in principio apud Deum; ita aeternus ut Pater, nunquam enim Verbo vacuus fuit; sed semper Deus apud Deum fuit, in propria sibi hypostasi.
4.1.12 Quomodo ergo, inquies, adjecit, in mundo erat, si erat apud Deum? Quia et apud Deum, Deus erat, et in mundo erat: nullo quippe clauditur termino sive Pater, sive Filius. Nam si magnitudinis ejus non est finis, et sapientiae ejus non est numerus, liquet neque substantiae illius esse initium temporale.
4.1.13 Audisti, In principio fecit Deus caelum et terram? Quid cogitas de hoc principio? Certe quod haec ante omnia visibilia facta sint: Sic et cum de Unigenito audis, In principio erat, ante intelligibilia omnia et ante saecula ipsum esse intelligas oportet.
4.1.14 Quod si quis dixerit: Et quomodo fieri potest, ut filius cum sit, non sit junior Patre? Nam qui ex aliquo est, necessario posterior est illo a quo est; respondebimus, haec ex humanis cogitationibus proficisci, et eum qui haec quaerit, absurdiora etiam quaesiturum esse: nec esse illa vel auribus percipienda.
4.1.15 De Deo quippe nobis est sermo, non de hominum natura, hujusmodi ratiociniorum consequentiae et necessitati subjecta. Verumtamen ad infirmiores roborandos respondebimus.
4.2.1 Dic ergo mihi: Radius solis ex naturane solis exsilit, an aliunde? Necessario fatendum, nisi sensibus vacui simus, ex ejus natura prodire; et tamen licet ex sole radius prodeat, nunquam dicemus ipsum esse solari natura posteriorem: quandoquidem nunquam sol sine radio visus est:
4.2.2 Quod si in his visibilibus et sensibilibus, quidpiam sit quod sit ex aliquo, neque posterius sit illo; cur id non credis de invisibili et ineffabili natura? Certe hoc ipsum ita se habet, ut illam substantiam decet.
4.2.3 Ideoque Paulus eo ipsum vocavit nomine, simul declarans et ex ipso et coaeternum ipsi esse. Quid igitur, dic mihi, annon saecula omnia et spatium omne per ipsum facta sunt? Hoc confiteatur necesse est is, qui mente captus non sit.
4.2.4 Ergo nihil medium est inter Filium et Patrem. Si nihil, ergo non posterior, sed coaeternus est. Nam ante et post tempora significant. Hae quippe voces non possunt sine saeculo vel tempore cogitari.
4.2.5 Deus vero superior est temporibus et saeculis. Quod si omnino dixeris Filio principium esse, cave ne Patrem quoque sub principio eadem ratione constituere cogaris; antiquiore quidem, sed tamen principio.
4.2.6 Dic enim mihi: Annon terminum atque principium Filio adscribens, atque ab illo principio altius prodiens, Patrem prius exsistere dicis? Id certe manifestum. Dic ergo mihi quanto spatio praeexistit Pater? sive enim parvum, sive magnum dixeris spatium, sub principio Patrem posuisti.
4.2.7 Nam postquam mensuram spatii illius duxeris, sic dices vel parvum vel magnum esse: mensura vero duci non potest, nisi utrinque principium sit. Itaque Patri, quantum in te fuit, principium dedisti: sicque secundum vos ne Pater quidem sine principio erit.
4.2.8 Viden’ verum esse id quod a Servatore dictum est, et dictum illud virtutis ejus ubique argumentum esse? Quodnam illud est? Qui non honorat Filium, non honorat Patrem. Novi multis haec incomprehensibilia esse.
4.2.9 Ideoque ratiocinia hujusmodi movere saepe cunctamur, quod vulgus illa assequi nequeat; vel si assequatur, illa non firma et certa maneant; Ratiocinia quippe hominum timida sunt, et fallaces cogitationes eorum.
4.2.10 Libenter autem adversarios interrogaverim. Quid sit illud a Propheta dictum: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit? Nam si junior est Patre Filius, quomodo dicit, Post me non erit?
4.2.11 Num ergo Unigeniti substantiam tolletis? necesse enim est aut eo audaciae procedere, aut unam admittere divinitatem in propria hypostasi Patris et Filii. Quomodo autem illud, Omnia per ipsum facta sunt, verum est?
4.2.12 Nam si aevum est illo antiquius, quomodo id quod ante illum est, per ipsum factum fuerit? Videtisne in quantam temeritatem semel abjecta veritate processerint?
4.2.13 Cur non dixit Evangelista, ipsum ex non exstantibus factum esse, ut de omnibus Paulus his verbis asserit: qui vocavit ea quae non sunt tamquam ea quae sunt; sed dicit, In principio erat? Hoc enim contrarium est illi; ac jure merito.
4.2.14 Deus enim neque fit, neque quid se antiquius habet. Verum haec Gentilium verba sunt. Dic et illud mihi: Annon dixeris creatorem, creatis operibus incomparabiliter excellentiorem esse?
4.2.15 Cum ergo ipsis simile foret id quod ex non exstantibus esset, ubi esset illa incomparabilis excellentia? Quid autem est illud, Ego primus, et ego post haec, et ante me non fuit alius Deus?
4.2.16 Nam si Filius non sit ex eadem substantia, alius est Deus; si non coaeternus, est post illum: ac si non ex substantia prodiit, palam est ipsum factum esse. Quod si dixerint haec ad differentiam idolorum dicta fuisse; quomodo non concedent ad differentiam idolorum solum verum Deum dici?
4.2.17 Quod si hoc etiam ad differentiam idolorum dictum sit, quomodo totam sententiam interpretaberis? Post me enim, inquit, non est alius Deus: non ejiciens Filium hoc dicit, sed significat, deus idolicus post me non est; non quod Filius non sit.
4.2.18 Etiam, inquies, Quid igitur? illud, ante me non fuit alius Deus, ita accipies, quod nempe idolicus deus non fuerit; at fuerit saltem ante eum Filius? Ecquis daemon haec dixerit?
4.2.19 Ne ipsum quidem diabolum id puto dicturum esse. Alioquin autem: Si non est coaeternus Patri, quomodo infinitam ejus vitam dixeris?
4.2.20 Nam si principium anterius habet; etiam si infinitus sit, non tamen immensus erit: immensum enim utrinque immensum esse oportet; id quod etiam Paulus declarans dicebat: Neque principium dierum, neque finem vitae habens, et principio et fine carere declarans.
4.2.21 Quemadmodum enim hoc, sic neque illud finem habet; cum neque hic finis sit, neque illic initium.
4.3.1 Quomodo autem cum vita sit, fuerit tempus cum non esset? Vitam1862: Vita enim semper, ac sine principio et fine esse nemo non fateatur, si ille vere vita sit, ut revera est. Si vero fuit aliquando cum non esset, quomodo vita aliorum sit, quae aliquando non fuit?
4.3.2 Quomodo igitur, inquit, Joannes principium posuit dicens, in principio erat? Illi ne voci, quaeso, in principio, et illi, erat, attendis; et illam Verbum erat, non cogitas? Quid vero, quando de Patre dicit Propheta: a saeculo et usque in saeculum tu es, an his verbis terminos ipsi ponit?
4.3.3 Nequaquam: sed aeternitatem significat. Idipsum hic cogita. Non terminos ponens ita loquutus est: neque enim dixit, principium habuit; sed, in principio erat; hac voce erat, te deducens ut Filium sine principio esse cogitares.
4.3.4 At, inquies, Pater cum articulo dicitur; Filius vero sine articulo. Quid ergo cum Apostolus dicit, Magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi; et rursum, qui est super omnia Deus?
4.3.5 Ecce namque hic sine articulo Filium memoravit. Idipsum de Patre observes: nam ad Philippenses scribens sic ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: et ad Romanos: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4.3.6 Alioquin vero supervacaneum fuisset hic articulum praeponere, cum supra frequenter appositus fuerit. Quemadmodum enim cum de Patre dicit, Spiritus est Deus; quia articulus Spiritui non praepositus est, non ideo incorporeum esse Deum negamus; sic et hoc loco, etiamsi Filio articulus non praeponatur, non minus tamen Deus est Filius.
4.3.7 Qua vero de causa? Cum enim Deum et Deum dixit, nullum indicat nobis divinitatis discrimen; imo prorsus contra.
4.3.8 Cum enim prius dixisset, et Deus erat Verbum, ne quis putaret minorem esse Filii divinitatem, statim verae divinitatis ejus documenta profert; aeternitatem nempe sic resumens, Hic erat a principio apud Deum; creandi vim cum addit, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est:
4.3.9 id quod maxime Pater ejus per prophetas ubique substantiae ejus argumentum esse dicit: ac frequenter hoc demonstrationis genus prophetae versant: neque ad hoc solum, sed ut etiam idolorum cultum tollant: nam diiqui caelum et terram non fecerunt, pereantEgo manu mea extendi caelum, inquit, qui caelum et terram non fecerunt, pereant, ac rursum, Ego manu mea extendi caelum: ostendensque illud esse divinitatis argumentum, id ubique ponit.
4.3.10 Ipse autem Evangelista, his non contentus verbis, vitam ipsum vocavit et lucem. Si itaque semper cum Patre erat, si omnia ipse1862: ipse condidit, produxit et continet; hoc enim per vitam significavit: si omnia illuminat; quis ita stultus erit ut dicat, Evangelistam haec verba ut divinitatem ejus minueret induxisse, quibus aequalitas paritasque demonstrari poterat?
4.3.11 Ne, quaeso, confundamus creaturam cum creatore, ne nos quoque audiamus: Coluerunt creaturam prae creatore. Etiamsi enim de caelis haec intelligenda dicant: attamen de his loquens omnino prohibuit ne creatura colatur, qui Gentilium error est.
4.4.1 Ne itaque hujusmodi maledictioni nos subjiciamus. Ideo venit Filius Dei, ut nos ab hoc cultu erueret; ideo servi formam accepit, ut nos ab illa servitate1862: servitute liberaret; ideo sputis et colaphis dehonestatus, ideo mortem turpissimam passus est.
4.4.2 Ne, quaeso, haec omnia inutilia reddamus, neque rursum ad pristinam redeamus impietatem, imo in longe graviorem: non enim aequale est creaturam colere, et ipsum creatorem ad creaturarum vilitatem, quantum in nobis est deprimere.
4.4.3 Nam ipse manet qualis est: Tu autem idem ipse es, inquit, et anni tui non deficient. Glorificemus igitur eum, sicut accepimus a Patribus. Glorificemus eum et fide et operibus.
4.4.4 Nihil enim nobis ad salutem prosunt dogmata pia, si vita sit corrupta. Quamobrem illam cocinnemus1862: concinnemus ad Dei placitum, omni turpitudine, injustitia, avaritia longe abacta, tamquam hospites et advenae, et a praesentibus longe alieni.
4.4.5 Si divitias quis multas habeat et praedia, sic iis utatur, ut peregrinus qui paulo post velit nolit discessurus est. Si quis ab alio injuria laesus sit, ne immortaliter irascatur, imo ne aliquo quidem tempore: non plus enim uno die nobis ad iram concessit Apostolus: sol, inquit, non occidat super iracundiam vestram.
4.4.6 Et jure quidem: optandum quippe est, et vix caveri potest, ut ne in tam modico spatio quid molestum accidat. Si autem nox nos apprehendat, res graviores evadunt, memoria ingentem nobis ignem colligente, nobisque per temporis spatium haec acerbius scrutantibus.
4.4.7 Antequam ergo otium hujusmodi occupemus, et vehementiorem accendamus rogum, jubet malum praevertere, et exstinguere. Vehemens quippe est irae motus, omnique flamma acutius. Ideo celeritate multa nobis est opus, ut flammam praevertamus, nec sinamus assurgere.
4.4.8 Hic quippe morbus multorum causa malorum efficitur. Domos enim totas evertit, veteres solvit consuetudines, non consolabiles tragoedias brevi tempore ac momento parit. Nam momentum furoris ejus, ruina ejus, inquit.
4.4.9 Ne itaque feram hanc sine freno sinamus, sed camum ipsi undique fortissimum, futuri judicii metum, injiciamus. Cum te amicus laeserit, aut familiaris concitaverit, cogita quanta erga Deum peccaveris, et perpende te si moderatius cum illo agas, mitius tibi judicium illud constituere.
4.4.10 Nam ait, Dimittite, et dimittetur vobis; statimque morbus aufugiet. Ad haec consideres velim, num aliquando in furorem actus, te continueris; et num aliquando etiam ab ira abreptus fueris: utrorumque comparatione temporum, ad emendationem valde juvaberis.
4.4.11 Dic enim mihi, quandonam teipsum laudasti, cum ab ira superatus es, an cum superasti? Annon cum primum accidit; nos vehementer incusamus, erubescimus, etiam nemine arguente, ac multa nos et verborum et gestorum subit poenitentia?
4.4.12 Cum autem superamus, gaudemus, et quasi victores exsultamus? Victoria enim contra iram est, non cum par pari referimus; haec quippe extrema clades est; sed cum aequo animo omnia patimur et audimus.
4.4.13 Hoc quippe est superiorem esse, non mala inferre, sed mala pati. Cum irasceris igitur, ne dicas: Prorsus obsistam ego, prorsus irruam in illum: neque monentibus ut iram cohibeas dixeris: Non patiar ut postquam ille mihi illuserit, impune abeat.
4.4.14 Neque enim te unquam irridebit, nisi quando ad vindictam te contuleris: sin te quiescente irriserit; ut stultus id aget. Tu vero cum viceris, ne quaeras gloriam a stultis, sed ea contentus esto, quam a sapientibus assequeris.
4.4.15 Imo vero cur tibi parvum illud ac vile theatrum hominum constituo? Ad Deum statim respice, et ipse te laudabit: quo laudante nemo debet ab hominibus gloriam quaerere.
4.4.16 Hominum quippe laudes plerumque vel ex gratia prodeunt, vel ex odio negantur; nihilque lucri afferunt: Dei vero judicium hac inaequabilitate vacat, multamque laudato affert utilitatem. Hanc igitur laudem sequamur.
4.5.1 Visne discere quantum sit malum ira:1862: ira? Praesens esto dum alii rixantur in foro: neque enim in teipso turpitudinem illam tam facile deprehendes, animo nempe tunc tenebris et ebrietate obvoluto.
4.5.2 Sed cum ira vacuus es, tunc in aliis tua contemplare; quando judicium tuum corruptum non est. Vide mihi turbam circumfluentem, et iratos ac si furerent, in medio turpiter agentes.
4.5.3 Cum enim ira in pectore effervescit et efferatur, os ignem spirat, oculi ignem emittunt, inflatur undique vultus, incomposite manus jactantur, ridicule pedes exsiliunt, et insultant litem dirimere conantibus; nihil irati differunt a furentibus, cum haec omnia nullo praediti sensu peragunt; imo ne ab asinis agrestibus, calcitrantes, mordentes.
4.5.4 Sane vir iracundus modeste agere nescit. Deinde post tantum excitatum risum, ubi domum redierint, ad se reversi, dolore simul ac metu agitantur; animo volventes, quinam rixae praesentes fuerint.
4.5.5 Postquam enim ceu furentes de spectantibus nihil cogitaverant, resipiscentes postea secum reputant, num amici, num inimici spectatores fuerint: nam perinde utrosque metuunt; illos, ut se improbantes majoremque inferentes pudorem; hos, ut de sua turpitudine gaudentes.
4.5.6 Quod si ad plagas usque mutuas rixa proruperit, tum metus gravior, ne quid deterius verberato accidat, ne subsequens febris mortem inferat, vel tumor curatu difficilis in extremum periculum conjiciat.
4.5.7 Quid enim mihi pugna opus erat? quid contumeliis et rixis? Pereant et haec et illa: tuncque omnibus hisce fluxis rebus maledicunt, quae rixandi causa fuere. Insipientiores vero et malignos daemonas, et horam tempusque criminantur.
4.5.8 Verum non hora mala in causa est; nulla quippe hora mala: neque haec a maligno daemone proficiscuntur; sed ex nequitia rixantium. Hi namque et daemonas attrahunt, et sibi ipsis mala inferunt.
4.5.9 Sed cor intumescit, inquies, et a contumeliis mordetur? Id et ego novi: ideoque miror eos qui malam hanc feram coercent. Si enim velimus, possumus morbum depellere.
4.5.10 Cur enim cum principes viri nos contumelia afficiunt, id non agimus? Nonne quia timor, non minor quam ira, nos deterret, nec vel a principio iram erumpere sinit? Cur porro servi a nobis mille contumeliis onerati, omnia taciti ferunt?
4.5.11 Nonne quia et ipsi eodem vinculo ligantur? Tu vero ne solum Dei timorem cogites; sed etiam te tunc a Deo contumeliis affici, qui jubet te tacere, et omnia patienter feres.
4.5.12 Dic te lacessenti: Quid faciam tibi? Alius mihi et manum et linguam cohibet; eritque dictum illud, et tibi et ipsi philosophiae materia.
4.5.13 Nunc autem hominum gratia etiam intolerabilia ferimus,1862: ferimus, et iis qui nos lacessunt saepe dicimus: Ille me lacessivit, non tu: Deo autem ne parem quidem reverentiam exhibebimus? Ecqua nobis erit venia?
4.5.14 Animae nostrae dicamus: Deus nos nunc lacessit, qui manus nostras cohibet: ne insiliamus, nec minore Deum quam homines obsequentia prosequamur. Ad hoc verbum exhorruistis?
4.5.15 Sed non tantum ad verba, sed etiam ad opus vos exhorrescere cupio. Jussit Deus nos colaphis caesos, non modo ferre, sed etiam ad pejus quidpiam patiendum nos offerre.
4.5.16 Nos autem cum tanta violentia obsistimus, ut non modo nos ad male patiendum non offeramus, sed etiam nos ulciscamur; imo saepe priores manus inferamus, nosque vinci putemus, nisi paribus afficiamus.
4.5.17 Nam illud gravius est quod nos vincere existimemus, quando extrema clade afficimur, et humi prostrati jacemus; ac mille acceptis a diabolo vulneribus, de illo victoriam reportasse credamus.
4.5.18 Quamobrem rogo discamus qui1862: quis sit hujus victoriae modus, et hanc morum speciem adeamus. Siquidem male pati, idipsum est quod coronari.
4.5.19 Si ergo volumus nos a Deo victores proclamari, in his certaminibus ne legem saecularium agonum servemus, sed legem a Deo pro his certaminibus positam, ut omnia aequo animo feramus.
4.5.20 Ita enim et adversarios et praesentia omnia superabimus, et promissa consequemur bona; gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri simulque Spiritui sancto gloria, imperium, honor, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.