PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.5.5 Sicut enim qui insaniunt alienantur et eos qui fuerint, tunc hec cogitant non amici. Non bellatores et inimici fuerunt qui aderant. Et enim similiter de utrisque timet. De hiis quidem ut reprehensuris maiorem facturis uerecundiam. De aliis uero et letaturis.
CLOSE
Griffolini

4.5.5 Quippe qui in illo furore non secus ac mente capti, quid faciant, non aduertunt, cum ad se redierint, tum demum omnia secum reputant, num amici, num inimici ei insanienti affuerint, num uiderint. Pari enim ratione utrosque formidant, alios1486: alios formidant, alios tanquam reprehensores, et eos quorum praesentia magis sibi erubescendum sit. Alios tanquam qui ipsorum malo1486: mala et ignominia plurimum gaudeant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.5.5 Quippe qui in illo furore non secus ac mente capti, quid faciant non aduertunt: cum ad se redierint, tum demum omnia secum reputant, num amici, num inimici ei insanienti affuerint, num viderint: pari enim ratione vtrosque formidant, alios tanquam reprehensores, et eos quorum praesentia magis sibi erubescendum sit: alios tanquam qui ipsorum malo, et ignominia plurimum gaudeant.
CLOSE
Montfaucon

4.5.5 Postquam enim ceu furentes de spectantibus nihil cogitaverant, resipiscentes postea secum reputant, num amici, num inimici spectatores fuerint: nam perinde utrosque metuunt; illos, ut se improbantes majoremque inferentes pudorem; hos, ut de sua turpitudine gaudentes.