Homilia IV (iii)
4.1.1 In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum. Bonarum artium praecoeptores cum pueros doctrinae rudimentis imbuendos1470/1486/1530: om. accipiunt, non grauiori primum lectionum onere eorum mentes implicant, sed breuibus et iisdem saepe numero repetitis praecoeptis paulatim eos assuefaciunt. Quo fit ut eorum animis facile doctrina imprimatur, neque1530: ne ab ipso eruditionis principio ad lectionum multitudinem capessendam, memoria nimium1530: nimia laborante perterriti, ad colligenda praecoepta segniores reddantur, et doctrinae difficultate torpescant.
4.1.2 Hunc et nos morem secuti, ut uos1470: nos labore leuemus, paulatim hoc diuinum pabulum distribuamus, uestrisque instillemus pectoribus. Quare eadem iterum uerba proponam, non ut idem repetam, sed ut omissa adiiciantur.
4.1.3 Agite igitur: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum. Quanam ratione cum reliqui euangelistae ab humanitate Christi suum orsi sint1530: sunt euangelium. (Nam Mattheus incipit: Liber generationis Iesu Christi filii Dauid. Lucas de Maria primum1470/1486/1530: prima uerba facit. Marcus simili fere utitur principio, et de Ioanne baptista illic nobis intexit historiam.)
4.1.4 Ioannes id breui prosequens his uerbis significauit: Et uerbum caro factum est, et reliquis praetermissis omnibus, concoeptione, partu, educatione, incrementom quamprimum supernam nobis generationem aggreditur?1470/1486/1530: aggreditur. Cur ita fecerit, iam uobis aperiam.
4.1.5 Cum reliqui euangelistae circa carnem immorati essent, timendum erat, ne iccirco nonnulli nihil altum, sed terrena duntaxat, et caduca coniectantes, in ea solum doctrina confirmarentur, quod et Paulus Samosatensis opinatus est.
4.1.6 Ex hac igitur humilitate, qui lapsuri erant in caelum erectis, non immerito ab aeterna, et diuina essentia facit nobis narrationis principium.
4.1.7 Cum enim Mattheus ab Herode rege, Lucas a Tiberio Caesare, Marcus a baptismate Ioannis exordiantur1470/1486/1530: exordiatur, his omnibus Ioannes omissis, supra omne tempus et saeculum ascendit, auditorum animos ad id quod in principio erat erigens, neque usquam eos sinit consistere, neque terminum aliquem ponit, quemadmodum illi Herodem, Tiberium, Ioannem.
4.1.8 Illud autem admiratione dignum est, quod neque Ioannes in ampliori1470/1486: ampliore narratione humanitatem contempsit, neque illi cum huic uacarentB: uacaret, sempiternam omnino siluerunt essentiam. Et sane quidem. Vnus enim spiritus est, qui omnium mentes mouet. Propterea ualde in narrationibus suis concordant.
4.1.9 Tu autem, dilectissime, cum uerbum hoc in loco audis, noli, quaeso, iis acquiescere, qui dicunt id uerbum esse, quod ore profertur, aut simpliciter uerbum. Multa enim dei sunt uerba, quae et angeli faciunt. Nullum tamen eorum deus est, sed et prophetiae et praecoepta1470/1486/1530: precepta uerba dicuntur. Mos enim scripturae est, diuinas leges et praecoepta et prophetias uerbum appellare. Quare de angelis loquens: Potentes, inquit, uirtute, qui facitis uerbum eius.
4.1.10 Hoc autem uerbum substantia quaedam est in persona ex ipso patre sine passione proueniens. Hoc, ut iam dixi, per uerbi appellationem manifestauit. Quemadmodum igitur in principio erat uerbum, aeternitatem significat. Ita hoc erat in principio apud deum coaeternitatem nobis ostendit.
4.1.11 Sed ne hac particula: In principio erat uerbum, aeternum quidem, antiquiorem tamen aliquo temporis spatio patris uitam suspicareris, et unigenito dares principium, addidit: Hoc erat in principio apud deum, itidem eius aeternitatem, quemadmodum patris significans. Nunquam enim solus et sine uerbo fuit, sed semper deus apud deum1486/1530: eum erat, et in persona quidem propria.
4.1.12 Qua ergo ratione subdidit: In mundo erat, si apud deum erat?1470/1486/1530: erat. Quia et apud deum erat, et in mundo.1530: mundo? Neque enim aut pater, aut filius, fine ullo compraehenditur. Nam si magnitudinis eius non est finis, et sapientiae eius non est numerus, neque etiam substantiae satis constat esse aliquod temporale principium.
4.1.13 Cum audis quod in principio creauit1530: creauerit deus caelum et terram, quid nam per hoc principium intelligis? Certe quod ante omnia uisibilia ea creauerit. Sic cum de unigenito dicatur, quod in principio erat, ante omnia intelligibilia, et ante saecula fuisse intelligas, necesse est.
4.1.14 Quod siquis diceret, si filius est, quonam pacto fieri potest, quin patre sit iunior?1470/1530: minor?; 1486: minor1470/1530: minor?; 1486: minor Quod enim ab aliquo est, omnino eo a quo fit, posterius esse oportet. RespondebimusF: Respondemus has maxime humanarum esse cogitationum inquisitiones, et qui hoc quaerit, inquiret1486/1530: inquirit, etiam absurdiora, neque auribus tantum accipienda haec sunt.
4.1.15 De deo enim nunc nobis sermo est, non de humana natura, quae nostrarum rationum consequentie, necessitatique subiecta est. Verum enim uero1470/1486/1530: tamen pro infirmorum intelligentia, aliquod ad haec exemplum adducemus.
4.2.1 Age dic, quaeso. Nunquid solis splendor ex ipsius solis natura emanat, an aliunde?1470: aliunde Necessario fatendum est,1470: est? nisi penitus desipiamus, ex solis natura. Quod cum ita sit, nunquam tamen ipso sole posterius ipsius radios fulgoremque dixerimus exoriri, cum sine iis1470/1486/1530: his nunquam appareat1486: appereat.
4.2.2 Quod si in hisB: iis quae ipso uisu et sensu percipiuntur1530: percipiuntur in corporibus, quod ex aliquo fit, non posterius eo a quo fit, esse aliquid manifeste depraehenditur, persuaderi non poteris1470/1486/1530: poterit, inuisibili ineffabilique1470/1486/1530: ineffabili naturae eandem inesse potestatem, ut par est illi1486/1530: illius essentiae?
4.2.3 Propterea Paulus quoque ipsum et ex eo et coeternum asseruit. Quid autem? Nonne et saecula et temporum spatia per ipsum facta sunt omnia?1470/1486/1530: sunt? omnia Confiteamur, necesse est, nisi insaniamus.
4.2.4 Nulla igitur inter patrem et filium est differentia. Si nulla, non est filius posterior1470/1486/1530: posterius, sed coeternus patri. Ante enim et post tempus significant et ostendunt. Sine saeculo uel tempore, nemo posset, neque ante neque post, intelligere.
4.2.5 Temporibus autem et saeculis omnibus superior est deus atque antiquior. Quod si omnino filioB: filio est principium esse contendis, caue ne patrem quoque sub principio antiquiori quidem, sub principio tamen compraehendere eadem ratione cogaris.
4.2.6 Age nunquid terminum aliquem, uel principium filio constituis, a quo ad superius illud procedens patrem superiorem esse dicis? Quidni1470/1486/1530: Quid? Dic igitur, quaeso. Quanto pater prior est?1470/1486/1530: est: Breue ne?1486/1530: ne an longum inter patrem et filium temporis spatium fuisse dicis? Alterutrum asseras, sub principio patrem compraehendas, necesse est.
4.2.7 Medium nanque interuallum, quantumcunque sit, proculdubio metiris. Dimensio autem fieri nulla1486/1530: non potest, nisi sit utrinque principium, sub quo hoc pacto quantum in te est, patrem constituis. Neque iam secundum uos1470/1486/1530: nos pater sine principio intelligi poterit.
4.2.8 Nonne assentiris1470/1486/1530: assentis id uerum esse, quod a Saluatore dicitur, ubique potestatis ipsius argumentum?1470/1486/1530: argumentum. Qui non honorat me, non honorat patrem.1470/1486/1530: patrem? Nec ignoro haec uerba1470/1486/1530: hoc uerbum non facile a multis intelligi.
4.2.9 Iccirco plaerisque in locis sententias nostras afferre differimus, eo quod reliquum uulgus eas capere atque assequi nequeat, neque si assequeretur, firmitudinis aliquid habet aut certitudinis. Humanae nanque rationes et sententiae incertae sunt atque imbecilles.
4.2.10 Libenter autem et illud negantibus ueritatem afferam, quod a propheta dicitur: Ante me non est factus alius deus, et post me non est. Quod si filius patre iunior1470/1486/1530: minor est, quo pacto, inquit, post me non est alius deus?
4.2.11 Nunquid ipsius unigeniti tolletis substantiam?1470: substantiam. Necesse est enim aut hoc tam impie audere, aut in propriaF: impropria patris et filii personaB: parsona unam intelligere diuinitatem. Quonam etiam pacto id uerum est: Et omnia per ipsum facta sunt?1486: sunt.
4.2.12 Nam si patris aeuum est1470/1486/1530: om. antiquius, quomodo quae ante ipsum filium1486/1530: filium facta fuerunt, per ipsum facta sunt?1470/1486/1530: sunt. Videtis ne in quantam temeritatem se adducant, qui semel ueritatem abiecerunt?1486: abiecerunt
4.2.13 Sed quamobrem non inquit euangelista ex nihilo factum esse, quemadmodum omnia1470/1486/1530: om. Paulus his uerbis ostendit: Qui uocat, quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Sed in principio erat, inquit, hoc illi contrarium est, nec immerito.
4.2.14 Siquidem deus neque fit, neque se quicquam habet antiquius. Sed huiusmodi gentilium1470/1486/1530: gentium uerba sunt. Age et illud. Nonne rerum omnium conditorem longe omnium excellentissimum praestantissimumque dixeris?1470/1486: dixeris.
4.2.15 Quod si itidem ut alia ex nihilo factus esset, ubi eius incomparabilis1486/1530: incorporabilis esset excellentia? Quid item illud:1486: illud? Ego primus, et ego post haec,1530: hec? et ante me non est factus alius deus.1530: deus?
4.2.16 Si enim filius non esset eiusdem substantiae, alter esset deus, si non coaeternus, post illum. Si non ex substantia processisset, factum esse constaret. Quod si ad idolorum simulachrorumque differentiam, haec dicta assererent1470/1486/1530: facta asserunt, cur eiusdem differentiae gratia unum uerum deum dicere non consentiunt.1470/1486/1530: consentiunt?
4.2.17 At si ad eam differentiam, hoc dictum esset, quo nam pacto uerba omnia interpretaberis?1470/1486/1530: interpretaberis. Post me, inquit, non est alius deus.1470/1486: deus? Non filium his uerbis excludit, post se non esse, sed deum fictum.
4.2.18 Esto sane.1486: sane? Quid ergo quod ait: Ante me non est factus alius deus? Ita ne hoc quoque intelliges, quod fictus deus ante eum factus non sit, sed tamen filium factum?1470/1486: factum. Et quis nam hoc dixerit?
4.2.19 Neque enim ipsum diabolum hoc dicturum arbitror. Praeterea si filius non est coaeternus patri, infinitam eius uitam quonam modo dixeris?
4.2.20 Nam si1470/1486/1530: et si altius1470/1486/1530: alicuius principium ducit, quamuis sine fine sit, non tamen est infinitus. Quod enim infinitum est, utrinque fine careat oportet. Hoc Paulus his uerbis manifestauit: Neque principium dierum, neque finem habens. Quibus uerbis et principio et fine carere, plane demonstrauit.
4.2.21 Quemadmodum enim hoc non habet finem, ita neque illud, cum neque hic finis sit1470/1486/1530: om., neque illic principium.
4.3.1 Quonam autem pacto uita erat, aliquando cum non esset?1486: esset: Vitam nanque semper et sine principio et sine fine esse omnes confitentur. Si profecto uita sit, quemadmodum est. Si uero est, quando non est,1530: est? qua ratione aliisB: aliis esse uita esse potest, cum aliquando ipsa non fuerit?
4.3.2 Quid ergo causae fuit1530: fuerit, quod principium Ioannes posuit? In principio, inquit, erat.1470/1486/1530: erat? Consyderasti hanc particulam: In principio erat,1470/1486: erat? et uerbum erat non intelligis? Quid autem cum1486/1530: om. de patre propheta diceret: A saeculo et usque in saeculum tu es,1470/1486/1530: es? nunquid ei terminum aliquem his uerbis praescripsit?
4.3.3 Nequaquam. Sed eius significat aeternitatem. Itidem hoc in loco intelligi necesse est. Quippe cum nullum ei terminum constituat, neque dicat principium habuisse, sed in principio erat, hinc te adducit, tibi suadet, ut filium sine principio intelligas.
4.3.4 SedB: Si dixerit quispiam patrem articuli adiectione, filium sine articulo positumB: positurus. Quid ergo,1470/1486/1530: ergo? cum apostolus inquit: Magni dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, et iterum: Qui est super omnes deus1530: deos,
4.3.5 sine articulo filii meminit?1470/1486/1530: meminit. Itidem de patre ad Philippenses scribens: Qui cum1486: est in forma dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem deo, et ad Romanos: Gratia uobis et pax a deo patre nostro, et domino Iesu Christo,
4.3.6 neglexit articulum. Superuacaneum nanque est, ubique id praeponere, praesertim cum superius frequenter eo1530: eo frequenter usus sit. Quemadmodum enim de spiritu patreB: om.; 1470/1486/1530: paterB: om.; 1470/1486/1530: pater loquens inquit: Spiritus deus, neque cum spiritui articulum non adiiciat, iccirco deum esse incorporeum negamus, ita hoc in loco quamuis filio articulus non praeponatur, non propterea patre minor est deus.
4.3.7 Quid tandem1470/1486/1530: tum cum et1486: ad hunc et illum deum1470/1486/1530: om. appellet, neutrius nobis diuinitatis ullam facit differentiam?1470/1486/1530: differentiam. Sed prorsus contra.
4.3.8 Nam cum dixisset, et deus erat uerbum, ne quis filii diuinitatem patre aliqua ex parte minorem arbitraretur, mox id affert, per quod eius suprema diuinitas manifeste significatur, et eius demonstrat aeternitatem. Hoc enim erat, inquit, in principio apud deum, et opificium addit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4.3.9 Quod potissimum pater per prophetas ubique eius substantiae inditium esse praedicat, et frequenter in hoc demonstrando prophetae uersantur. Neque hoc duntaxat, sed etiam summa ope ad idolorum simulacrorumque gloriam tollendam contendunt. Dii, inquit, qui caelum et terram non fecerunt, pereant. Et iterum: Ego manu mea extendi caelum. Et1470/1486/1530: om. ut diuinitatem per hoc significari ostendantB: ostendat, idem frequenter meminerunt.
4.3.10 Ioannes autem his solis uerbis non contentus, etiam uitam ipsum et lucem appellat. Si igitur semper cum patre fuit, si omnia condidit, produxit, continet. Hoc enim per uitam significatur, si uniuersa illuminat, quis nam adeo stultus, adeo temerarius est, ut dicat ex hisB: iis euangelistam minorem diuinitatis uirtutem intellexisse?1470/1486/1530: intellexisse per quae et aequalitas et idem esse uel maxime potest ostendi.1470/1486/1530: ostendi?
4.3.11 Nolimus, quaeso, creaturam cum creatore confundere, ne id audiamus, quod seruierunt creaturae potius quam creatori. Quod si de caelis hoc dictum existimant, ueruntamen cum de iis1470/1486/1530: his sermo haberetur, prorsus tanquam gentile, et impium creaturae cultum exhibendum negauit.
4.4.1 Absit igitur ut huiusmodi nosmetipsos1486/1530: nos ipsos maledicto subiiciamus. Propterea uenit dei filius, ut nos ab hoc cultu liberaret. Propterea serui formam accoepit, ut ab hac nos eriperet seruitute. Propterea insputus est, propterea alapis caesus, propterea mortem passus ignominiosam atque turpissimam.
4.4.2 Minime comittendum1470: ommittendum est, ut nullum haec nobis fructum afferant, et in pristinam rursus impietatem recidamus, immo longe grauiorem. Non enim creaturae seruiendum est, et ipsum creatorem, quantum in nobis est in creaturae uilitatem adducendum.
4.4.3 IpseB: Ipsa nanque qualis est, permanet. Tu autem idem ipse es, inquit, et anni tui non deficient. Ei igitur gloriam demus, ut a patribus et maioribus nostris accoepimus. Demus inquam gloriam et fide et operibus.
4.4.4 Nulla enim nobis bonorum dogmatum ad salutem utilitas, si uita uitiorum sordibus scateat, et inquinetur. Quamobrem eam ita formemus et erudiamus, ut deo placeat, omni turpitudine, iniquitate, auaritia longe abiecta, et tanquam hospites et aduenas, et a terrenis rebus alienos nos exhibeamus.
4.4.5 Et si quis diuitiis plurimis et possessionibus affluit1470: effluit, haud aliter iis quam colonus utatur, tanquam paulo post ea omnia uelit, nolit relicturus. Et qui fuerit iniuria lacessitus, non modo memori1470/1486/1530: memor non infigat pectori, sed quam primum eam obliuioni prorsus mandet. Non amplius una nobis die ad iram indulsit apostolus: Sol, inquit, non occidat super iracundiam uestram.
4.4.6 Et merito quidem. Nihil enim tam breui fieri potest molestius. Quod si nox ira percitos nos comprehenderet, omnes operationes nostrae grauiores subsequerentur, cum ignis plurimus1470/1486/1530: plurimum memoria excitetur, si per ocium omnia iram1470/1486/1530: animum prouocantia atrocius nobis reputentur.
4.4.7 Prius quam igitur tam exitiali uacemus ocio, et uehementiorem flammam accendamus, praeueniendum praecipit, et quicquid pectus nostrum exurit1470/1486/1530: urit, penitus extinguendum. Vehemens enim irae affectus est, et omni flamma uehementior. Quare multa1470/1486/1530: om. nobis celeritate opus est, ut hunc ignem extinguamus, ne ue ad summum eum euadere sinamus.
4.4.8 Irae enim morbus nisi mox sedetur, multas generat calamitates. Domos et familias totas euertit, ueteres dissoluit consuetudines, et breui momento res infandas molitur. Eius nanque furoris impetus, ipsi ruina est, inquit1470/1486/1530: inquit est.
4.4.9 Quamobrem huic indomitae beluae nolimus habenas remittere, sed praeduro freno, metu scilicet futuri iudicii eam cohibeamus. Quotiens cum dolore aliquo amicus te uel familiaris affecerit, ad iramque concitarit, ueniat1470: ueniant in mentem, quae tu contra deum commiseris, quodque si proximi1530: proximo offensam, et contumelias aequo animo toleraueris, lenius1470/1486/1530: leuius in te dei iudicium prouocabis.
4.4.10 Dimittite, inquit, et dimittetur uobis. Cum hoc succurrerit, omnis ulctionis cupiditas continuo euanescet1470/1486/1530: euanescit. Illud praeterea animo frequenter uolutes uelim, et si quando in immanitatem aliquam, et furorem mox lapsurus, te continueris, et si quando ira percitus in alicuius iniuriam perniciem ue praeceps irrueris, et utraque inuicem tempora conferas. Id enim non parum1486: paruum tibi ad correctionem profuerit.
4.4.11 Age, dic quaeso, utrum tibi laudabilius duxeris, cum ab ira uictus es, an cum eam uicisti?1470/1486: uicisti: Nonne uicti nos ipsos reprehendimus uehementius, et nemine nos accusante erubescimus?1470/1486/1530: erubescimus: et multa nos operum et uerborum nostrorum subit poenitentia?
4.4.12 Verum cum affectus strenue superauimus, uictoris more et gaudemus plurimum, et exultamus. Victoria enim contra iram est, et quidem maxima, non cum ulciscimur iniurias, sed cum eas aequo animo toleramus.
4.4.13 Hoc nanque magnum est, hoc laudabile. Neque cum ira excandescis, cuipiam mineris interitum, neque in eum furibundus irruas. Neque admonentem ut iram cohibeas, contemnere uelis, ea gratia ne quis te forte irrideat.
4.4.14 Nemo te hac causa irridebit, sed cum ira te traxerit in uindictam. Vel siquis irriserit, stultus erit extimandus. Tu uero noli inter stultos et amentes uictoriae gloriam quaerere. Sed ea contentus sis, quam sapientum tibi iudicio comparaueris.
4.4.15 Verum quid ego1470/1486/1530: om. in paruo et humili hominum spectaculo te constituo? In ipsum continuo deum oculos dirigas, qui te laudabit. Neque praeterea ullam ab hominibus gloriam quaerere oportebit.
4.4.16 Siquidem huius saeculi gloria ad gratiam saepe, non nunquam ad odium tribuitur. Neque quicquam affert utilitatis. Quod ueroF: uero de nobis deus1470/1486/1530: deus nobis indicat, nullam huiusmodi habet dubitationem, et plurimum qui a deo laudatur, utilitatis consequitur. Hanc nos laudem, hunc honorem sequamur.
4.5.1 Vis ne manifeste intelligere quantum mali afferat iracundia? Adsis cum aliquando quispiam in foro1470/1486/1530: om. rixatur. Neque enim in te ipso1530: temetipso facile hanc posses1470/1486/1530: possis depraehendere turpitudinem, tenebris et ebrietate ratione obuoluta.
4.5.2 Sed cum tui tibi affectus non dominantur, tunc in aliis rem tuam planissime cognoscas licet, cum incorrupte et uere iudicare poteris. Videbis nanque iratos non secus ac insanos turpiter in medium praecipites ferri1470/1486/1530: fieri.
4.5.3 Cum enim circa praecordia ira efferbuerit, os ignem emittit, tota inflatur facies, incomposite manus mouentur, ridicule prosiliunt pedes, monitoribus et rixam dirimere conantibus insultant, in eosque nulla ab insanientibus differentia irruunt. Et cum haec faciunt, tanquam amentes nihil sentiunt, nihil intelligunt. Sed asinorum more calcibus morsibusque inuicem insultant.
4.5.4 Et profecto iracundia percitus nullum neque decorum1470/1486/1530: decorem seruare potest, neque modestiam. Hi ergo1470/1486/1530: igitur homines post hanc ignominiam, et domum et ad se reuersi, dolore simul anguntur1486: aguntur et metu, cum intelligant quos laeserint, quos furoris et insaniae suae testes habuerint.
4.5.5 Quippe qui in illo furore non secus ac mente capti, quid faciant, non aduertunt, cum ad se redierint, tum demum omnia secum reputant, num amici, num inimici ei insanienti affuerint, num uiderint. Pari enim ratione utrosque formidant, alios1486: alios formidant, alios tanquam reprehensores, et eos quorum praesentia magis sibi erubescendum sit. Alios tanquam qui ipsorum malo1486: mala et ignominia plurimum gaudeant.
4.5.6 Quod si ad plagas et uerbera inuicem proruperint: longe maiori1486/1530: maiore formidine anguntur, ne quid grauius ei qui caesus est, accidat, ne aut febris in mortem, autB: ac ulcus insanabile, in ultimum eum adducat periculum.
4.5.7 Et quid, inquit, mihi pugna opus erat? quid iniuriis?1486: iniuriis: quid contentionibus? Haec et illa pereant, et omnibus his terrenis rebus maledicunt, quae ipsis discordiae praebuerunt materiam, et de daemonibus conqueruntur. Stultiores autem cum perperam quid1486/1530: quod operantur, temporum malitiam1530: malitiae insimulant.
4.5.8 Non tamen malitia temporum causa est. Neque enim mala sunt tempora1470/1486/1530: ipsa. Neque malus daemon duntaxat, sed eorum malitia, qui a prauis se uinci patiuntur affectibus. IiB/1530: Hii daemones alliciunt, et sibi ipsis malorum omnium sunt auctores.
4.5.9 Sed intumescit cor, inquit, et iniuriis excandescit. Nouimus quid ira possit, et iccirco qui immanem1470/1486/1530: inanem hanc beluam exuperant, eos maxime admiramur. Neque deest, modo uelimus, facultas.
4.5.10 Quamobrem cum domini nos et principes contumeliis prosequuntur, non irascimur?1470/1486/1530: irascimur: An formido ira non minor nosB: uos absterret?1470: absterrent: ; 1486/1530: absterret:1470: absterrent: ; 1486/1530: absterret: Neque a principio irae locum dare permittit?1470/1486: permittit: Quamobrem serui saepe numero a nobis maledictis affecti, silentio omnia perpetiuntur?1470/1486/1530: perpetiuntur:
4.5.11 An quod seruitutis uinculo continentur?B/1470: continentur. Tu autem noli solum dei timorem cogitare, sed etiam quod ipse tibi iniuriam faciat, cum silentium indicit, et omnia aequo animo perferes.
4.5.12 Dic te urgenti: quid tibi faciam?1470/1530: faciam tibi? ; 1486: faciam tibi:1470/1530: faciam tibi? ; 1486: faciam tibi: Alius mihi et dextram et linguam cohibet. Hoc profecto uerbum et tibi et illi fiet philosophiae materia.
4.5.13 Nunc autem hominum gratia etiam intolerabilia ferimus, et ad1470/1486: om. eos, qui nos lacessunt, huiusmodi saepe numero uerbis utimur: Ille me, non tu lacessiuit. Verum deo tantam non exhibemus1470/1486/1530: non tantam adhibemus reuerentiam. Et que nam nobis uenia speranda est?
4.5.14 Agite, quaeso, nos ipsos alloquamur. Deus nunc nos1470: non lacessit, cum manus nostras continet. Ne prosiliamus contra, ne ue nobis deus, quam homines sit despectior. Exhorruistis hoc uerbum?1470/1486: uerbum.
4.5.15 Verum ego non uerbum tantum, sed operationes exhorrere uos1530: has uelim. Dei praeceptum est, non modo percutientem nobis1470/1486/1530: nobis percucientem maxillam, sed grauiorem etiam contumeliam perferendam.
4.5.16 Nos uero nullo penitus metu1470/1486/1530: uolendo penitus metui, diuinae repugnamus uoluntati, ut non modo mala perpeti recusemus, sed grauius etiam iniurias ulcisci annitamur. Qui nisi omni conatu ulctioni inuigilemus, humilis nos ipsos, et abiecti animi esse ducimus.
4.5.17 Et quod grauissimum est, nostram calamitatem uictoriam nobis ducimus, et cum maxime ab ira uincimur, tunc maxime uicisse existimemus1470/1486/1530: existimamus, et cum humi misere prostrati iacemus, innumeris a diabolo plagis uulneribusque accoeptis, uictoriam reportasse contendimus.
4.5.18 Quamobrem fratres uos ego et hortor et moneo, utB: om. uictoriam ipsam cognoscere non negligatis, eamque prosequamini. Siquidem malorum perpessio uictoria nobis est.
4.5.19 Si igitur a deo laudum praeconia cupimus, non externa1470/1486/1530: eterna certamina, sed diuinam legem in iis1470/1486/1530: his seruemus certaminibus, et quicquid eueniat, aequo animo perferamus.
4.5.20 Hoc pacto ueteri prostrata malitia et praesentis saeculi, et quae in futuro nobis promittuntur, bona consequemur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri simul et spiritui sancto gloria, honor et imperium in saecula1470/1486/1530: secula seculorum. Amen..