PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.3.5 Ecce enim hic sine articulo filii meminit, facit autem hoc et de patre Philippensibus scribens nimirum ita ait: Qui in forma dei existens, non rapinam arbitratus est, hoc id est esse pariter cum deo. Sed et Romanis rursus: Gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino Ihesu Christo.
CLOSE
Griffolini

4.3.5 sine articulo filii meminit?1470/1486/1530: meminit. Itidem de patre ad Philippenses scribens: Qui cum1486: est in forma dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem deo, et ad Romanos: Gratia uobis et pax a deo patre nostro, et domino Iesu Christo,
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.3.5 sine articulo filii meminit. Itidem de patre ad Philippenses scribens: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo. Et ad Romanos: Gratia vobis et pax a deo patre nostro, et domino Iesu Christo:
CLOSE
Montfaucon

4.3.5 Ecce namque hic sine articulo Filium memoravit. Idipsum de Patre observes: nam ad Philippenses scribens sic ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: et ad Romanos: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.