PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.3.10 Ipse uero euangelista, neque hiis contentus est uerbis sed et uitam reuocauit et lucem. Si igitur semper cum patre erat, si omnia id condidit, si omnia eduxit et continet; hoc enim per uitam enigmatice ostendit, si omnia illuminat. Quis ita insipiens est ut dicat euangelistam per hoc studuisse minorationem deitatis introduxisse, per que maxime parilitatem et indissimilitudinem demonstrasse possible est?
CLOSE
Griffolini

4.3.10 Ioannes autem his solis uerbis non contentus, etiam uitam ipsum et lucem appellat. Si igitur semper cum patre fuit, si omnia condidit, produxit, continet. Hoc enim per uitam significatur, si uniuersa illuminat, quis nam adeo stultus, adeo temerarius est, ut dicat ex hisB: iis euangelistam minorem diuinitatis uirtutem intellexisse?1470/1486/1530: intellexisse per quae et aequalitas et idem esse uel maxime potest ostendi.1470/1486/1530: ostendi?
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.3.10 Ioannes autem his solis verbis non contentus, etiam vitam ipsum, et lucem appellat. Si igitur semper cum patre fuit, si omnia condidit, produxit, continet: hoc enim per vitam significatur, si vniuersa illuminat, quis nam adeo stultus, adeo temerarius est, vt dicat ex his euangelistam minorem diuinitatis virtutem intellexisse, per quae et aequalitas, et idem esse vel maxime potest ostendi?
CLOSE
Montfaucon

4.3.10 Ipse autem Evangelista, his non contentus verbis, vitam ipsum vocavit et lucem. Si itaque semper cum Patre erat, si omnia ipse1862: ipse condidit, produxit et continet; hoc enim per vitam significavit: si omnia illuminat; quis ita stultus erit ut dicat, Evangelistam haec verba ut divinitatem ejus minueret induxisse, quibus aequalitas paritasque demonstrari poterat?