PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.1.2 Nec utique et ipse ego construere uolens et laborem nobis facere leuem secundum medicum assumens ea que in diuina hac sunt mensa, in nostras ita inmitto animas. Ideoque eadem tango rursus uerba, non ut eadem rursus dicam, sed ut ea que deficiunt aditiam solum.
CLOSE
Griffolini

4.1.2 Hunc et nos morem secuti, ut uos labore leuemus, paulatim hoc diuinum pabulum distribuamus, uestrisque instillemus pectoribus. Quare eadem iterum uerba proponam, non ut idem repetam, sed ut omissa adiiciantur.
CLOSE

Griffolini-Commelin translation forthcoming.
CLOSE
Montfaucon

4.1.2 Hunc ego morem sequar, levemque vobis laborem reddam: ac paulatim et per partes acceptis iis, quae in hac sacra mensa proponuntur, sicPG-44 col. 47 ea in animos vestros immittam. Ideoque ipsa iterum verba proponam, non ut idem repetam, sed ut addam omissa.