PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.1.11 Vt enim ne audiens quoniam in principio erat uerbum, eternum quidem extimes, seniorem uero spatio, aliquo patris uitam suspiceris, et seculo ampliori et unigenito det principium, induxit ad huc. In est principio apud deum, sic eternum ostendens ut ipse pater est eternus. Non enim fuit umquam solitarius ab illo, sed semper deus apud deum erat, in ypostasi quidem propria.
CLOSE
Griffolini

4.1.11 Sed ne hac particula: In principio erat uerbum, aeternum quidem, antiquiorem tamen aliquo temporis spatio patris uitam suspicareris, et unigenito dares principium, addidit: Hoc erat in principio apud deum, itidem eius aeternitatem, quemadmodum patris significans. Nunquam enim solus et sine uerbo fuit, sed semper deus apud deum1486/1530: eum erat, et in persona quidem propria.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.1.11 Sed ne hac particula, In principio erat verbum, aeternum quidem, antiquiorem tamen aliquo temporis spacio patris vitam suspicareris, et vnigenito dares principium, addidit: Hoc erat in principio apud deum, itidem eius aeternitatem, quemadmodum patris significans. Nunquam enim solus, et sine verbo fuit, sed semper deus apud eum erat, et in persona quidem propria.
CLOSE
Montfaucon

4.1.11 Etenim ne audiens, In principio erat Verbum, aeternum quidem existimares, sed Patrem aliquo vitae interstitio seniorem, et majoris aevi crederes, neve principium Unigenito dares, adjecit erat in principio apud Deum; ita aeternus ut Pater, nunquam enim Verbo vacuus fuit; sed semper Deus apud Deum fuit, in propria sibi hypostasi.