PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.7 Ante Christi quam pernitiosa hec assumatur uacatio, et uehementior accendatur pyra, preassumere et extinguere hanc nequitiam et uersutiam. Acuta enim est hec uersutia, et flamma omni acutior. Ideo multa opus uelocitate nobis ad hoc ut preassumamus hanc flammam ut non condendamus in altum eleuari.
CLOSE
Griffolini

4.4.7 Prius quam igitur tam exitiali uacemus ocio, et uehementiorem flammam accendamus, praeueniendum praecipit, et quicquid pectus nostrum exurit1470/1486/1530: urit, penitus extinguendum. Vehemens enim irae affectus est, et omni flamma uehementior. Quare multa1470/1486/1530: om. nobis celeritate opus est, ut hunc ignem extinguamus, ne ue ad summum eum euadere sinamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.7 Priusquam igitur tam exitiali vacemus ocio, et vehementiorem flammam accendamus, praeueniendum praecepit, et quicquid pectus nostrum vrit, penitus extinguendum. Vehemens enim irae affectus est, et omni flamma vehementior: quare nobis celeritate opus est, vt hunc ignem extinguamus, neve ad summum eum euadere sinamus.
CLOSE
Montfaucon

4.4.7 Antequam ergo otium hujusmodi occupemus, et vehementiorem accendamus rogum, jubet malum praevertere, et exstinguere. Vehemens quippe est irae motus, omnique flamma acutius. Ideo celeritate multa nobis est opus, ut flammam praevertamus, nec sinamus assurgere.