PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.14 Non utique te unquam deridebit, sed cum superegredieris. Si uero et tunc deridebit, ut insipiens hec patietur. Tu uero ne queras uincens eam que ab insipientibus est gloriam, sed sufficientem extima eam habere a sapientibus.
CLOSE
Griffolini

4.4.14 Nemo te hac causa irridebit, sed cum ira te traxerit in uindictam, uel siquis irriserit, stultus erit extimandus. Tu uero noli inter stultos et amentes uictoriae gloriam quaerere. Sed ea contentus sis, quam sapientum tibi iudicio comparaueris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.14 Nemo te hac causa irridebit, sed cum ira te traxerit in vindictam: vel si quis irriserit, stultus erit aestimandus. Tu vero noli inter stultos et amentes victoriae gloriam quaerere, sed ea contentus sis, quam sapientum tibi iudicio comparaueris.
CLOSE
Montfaucon

4.4.14 Neque enim te unquam irridebit, nisi quando ad vindictam te contuleris: sin te quiescente irriserit; ut stultus id aget. Tu vero cum viceris, ne quaeras gloriam a stultis, sed ea contentus esto, quam a sapientibus assequeris.