4.5.19 Si ergo uolumus et nos a deo preconiis extolli, non eam que exteriorum agonum est, si eam que de deo est legem custodiamus in certaminibus hiis, et in omnia ferendo cum longanimitate.
4.5.19 Si igitur a deo laudum praeconia cupimus, non externa certamina, sed diuinam legem in his seruemus certaminibus, et quicquid eueniat, aequo animo perferamus:
4.5.19 Si ergo volumus nos a Deo victores proclamari, in his certaminibus ne legem saecularium agonum servemus, sed legem a Deo pro his certaminibus positam, ut omnia aequo animo feramus.