PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.2.20 Si enim principium desuper habet et si sine fine fit, infinitus tamen non est. Quod infinitum enim, alterutrumque infinitum esse oportet. Quod et Paulus ostendens dicebat. Neque principium dierum, neque uite habens finem et sine principio et sine fine monstrans.
CLOSE
Griffolini

4.2.20 Nam si1470/1486/1530: et si altius1470/1486/1530: alicuius principium ducit, quamuis sine fine sit, non tamen est infinitus. Quod enim infinitum est, utrinque fine careat oportet. Hoc Paulus his uerbis manifestauit: Neque principium dierum, neque finem habens. Quibus uerbis et principio et fine carere, plane demonstrauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.2.20 Nam si anterius patri principium ducit, quanuis sine fine sit, non tamen est infinitus. Quod enim infinitum est, vtrinque fine careat oportet. Hoc Paulus his verbis manifestauit: Neque principium dierum, neque finem habens: quibus verbis et principio et fine carere plane demonstrauit.
CLOSE
Montfaucon

4.2.20 Nam si principium anterius habet; etiam si infinitus sit, non tamen immensus erit: immensum enim utrinque immensum esse oportet; id quod etiam Paulus declarans dicebat: Neque principium dierum, neque finem vitae habens, et principio et fine carere declarans.