PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.2.7 Manifestum enim quoniam mensurans quod medium, ita paruum dicis uel multum. Mensurate uero nequaquam fiet, non alterutrius que existente principio. Quare et patri dedisti quidem principium quantum demum in te est, et non erit de reliquo, neque pater sine principio secundum te.
CLOSE
Griffolini

4.2.7 Medium nanque interuallum, quantumcunque sit, proculdubio metiris. Dimensio autem fieri nulla1486/1530: non potest, nisi sit utrinque principium, sub quo hoc pacto quantum in te est, patrem constituis. Neque iam secundum uos1470/1486/1530: nos pater sine principio intelligi poterit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.2.7 Medium nanque interuallum quantuncunque sit, proculdubio metiris. Dimensio autem fieri non potest, nisi sit vtrinque principium, sub quo hoc pacto quantum in te est, patrem constituis, neque iam secundum vos pater sine principio intelligi poterit.
CLOSE
Montfaucon

4.2.7 Nam postquam mensuram spatii illius duxeris, sic dices vel parvum vel magnum esse: mensura vero duci non potest, nisi utrinque principium sit. Itaque Patri, quantum in te fuit, principium dedisti: sicque secundum vos ne Pater quidem sine principio erit.