PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.5 Et si iniusticiam quis passus fuerit et non immortaliter irascatur. Magis autem neque temporanee. Vno enim nobis plus non dedit apostolus die ira abuti. Sol enim ait non occidat in iracundiam uestram
CLOSE
Griffolini

4.4.5 Et si quis diuitiis plurimis et possessionibus affluit1470: effluit, haud aliter iis quam colonus utatur, tanquam paulo post ea omnia uelit, nolit relicturus. Et qui fuerit iniuria lacessitus, non modo memori1470/1486/1530: memor non infigat pectori, sed quam primum eam obliuioni prorsus mandet. Non amplius una nobis die ad iram indulsit apostolus: Sol, inquit, non occidat super iracundiam uestram.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.5 Et si quis diuitiis plurimis et possessionibus affluit, haud aliter his quam colonus vtatur, et tanquam paulopost ea omnia velit nolit relicturus. Et qui fuerit iniuria lacessitus, non modo memor non infigat pectori, sed quamprimum eam obliuioni prorsus mandet. Non amplius vna nobis die ad iram indulsit Apostolus, Sol, inquit, non occidat super iracundiam vestram.
CLOSE
Montfaucon

4.4.5 Si divitias quis multas habeat et praedia, sic iis utatur, ut peregrinus qui paulo post velit nolit discessurus est. Si quis ab alio injuria laesus sit, ne immortaliter irascatur, imo ne aliquo quidem tempore: non plus enim uno die nobis ad iram concessit Apostolus: sol, inquit, non occidat super iracundiam vestram.