4.1.5 Reliquis euangelistis plus in hiis que secundum carnem immorantibus sermonibus,timor erat ne quidam propter hoc terrestres existentes in hiis remaneant solis dogmatibus. Quod et Paulus samosatheus passus est.
4.1.5 Cum reliqui euangelistae circa carnem immorati essent, timendum erat, ne iccirco nonnulli nihil altum, sed terrena duntaxat, et caduca coniectantes, in ea solum doctrina confirmarentur, quod et Paulus Samosatensis opinatus est.
4.1.5 Cum reliqui euangelistae circa carnem immorati essent, timendum erat ne idcirco nonnulli nihil altum, sed terrena duntaxat et caduca coniectantes, in ea solum doctrina confirmarentur: quod et Paulo Samosatensi contigit.
4.1.5 Cum caeteri Evangelistae de iis quae carnem spectant ut plurimum verba fecissent, timendum erat, ne quipiam humi repentes in hisce dogmatibus consisterent; quod et Paulo Samosatensi contigit.