PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.1 Ne igitur submittamus nos ipsos maledictioni, propterea uenit filius dei, ut ab hac nos erueret cultura. Propterea serui formam assumpsit, ut ab hac nos liberaret seruitute, propterea ea insputus est, propterea alapis cesus est propterea mortem sustinuit exprobabilissimam.
CLOSE
Griffolini

4.4.1 Absit igitur, ut huiusmodi nos metipsos1486/1530: nos ipsos maledicto subiiciamus. Propterea uenit dei filius, ut nos ab hoc cultu liberaret. Propterea serui formam accoepit, ut ab hac nos eriperet seruitute. Propterea insputus est. Propterea alapis caesus. Propterea mortem passus ignominiosam, atque turpissimam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.1 Absit igitur vt huiusmodi nos ipsos maledicto subiiciamus. Propterea venit dei filius, vt nos ab hoc cultu liberaret: propterea serui formam accepit, vt ab hac nos eriperet seruitute: propterea insputus est, propterea alapis caesus, propterea mortem passus ignominiosam, atque turpissimam.
CLOSE
Montfaucon

4.4.1 Ne itaque hujusmodi maledictioni nos subjiciamus. Ideo venit Filius Dei, ut nos ab hoc cultu erueret; ideo servi formam accepit, ut nos ab illa servitate1862: servitute liberaret; ideo sputis et colaphis dehonestatus, ideo mortem turpissimam passus est.