4.4.12 Cum uero superamus et lasciuimus et gaudemus ut uincentes; uictoria enim in ira est, non paribus ulcisci. Vltima enim hec iuctio est, sed humiliter ferte patientem male et audientem.
4.4.12 Verum cum affectus strenue superauimus, uictoris more et gaudemus plurimum, et exultamus. Victoria enim contra iram est, et quidem maxima, non cum ulciscimur iniurias, sed cum eas aequo animo toleramus.
4.4.12 Verum cum affectus strenue superauimus, victoris more et gaudemus plurimum, et exultamus. Victoria enim contra iram est, et quidem maxima, non cum vlciscimur iniurias, sed cum eas aequo animo toleramus:
4.4.12 Cum autem superamus, gaudemus, et quasi victores exsultamus? Victoria enim contra iram est, non cum par pari referimus; haec quippe extrema clades est; sed cum aequo animo omnia patimur et audimus.