PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.1.7 Nam Matheo quidem ab Herode rege. Luca uero a Tyberio Cesare. Marcho uero a baptismate Iohannis, ad narrationem immittentibus, omnia hec relinquens hic, supernis omni ascendit tempore et seculo, illuc mentem auditorum mitiens ad in principio erat, et non dimittens stare alicubi neque terminum ponens, sicut illi Herodem et Tyberium et Iohannem.
CLOSE
Griffolini

4.1.7 Cum enim Mattheus ab Herode rege, Lucas a Tiberio Caesare, Marcus a baptismate Ioannis exordiantur1470/1486/1530: exordiatur, his omnibus Ioannes omissis, supra omne tempus et saeculum ascendit, auditorum animos ad id quod in principio erat erigens, neque usquam eos sinit consistere, neque terminum aliquem ponit, quemadmodum illi Herodem, Tiberium, Ioannem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.1.7 Cum enim Matthaeus ab Herode rege, Lucas a Tyberio Caesare, Marcus a baptismate Ioannis exordiatur: his omnibus omissis Ioannes, supra omne tempus, et seculum ascendit, auditorum animos ad id quod in principio erat erigens, neque vsquam eos sinit consistere, neque terminum aliquem ponit, quemadmodum illi Herodem, Tyberium, Ioannem.
CLOSE
Montfaucon

4.1.7 Nam cum Matthaeus ab Herode rege; Lucas a Tiberio Caesare; Marcus a baptismate Joannis narrationem coepissent: istis omnibus ille omissis, statim supra tempus et saeculum omne conscendit, illucque auditorum mentem quasi jaculatur, cum ait, In principio erat: neque consistendi locum relinquit, neque terminum ponit, ut illi, Herodem nempe, Tiberium et Joannem.