PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.1.13 Audisti quoniam in principio fecit deus celum et terram. Quid intelligis a principio hoc? Nonne manifestum est quoniam ante omnia generatam esse eam uisibilia? Ita et de unigenito audiens quoniam in principio erat, ante omnia eum intellige, et intellectualia, et ante secula.
CLOSE
Griffolini

4.1.13 Cum audis quod in principio creauit1530: creauerit deus caelum et terram, quid nam per hoc principium intelligis? Certe quod ante omnia uisibilia ea creauerit. Sic cum de unigenito dicatur, quod in principio erat, ante omnia intelligibilia, et ante saecula fuisse intelligas, necesse est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.1.13 Cum audis, Quod in principio creauerit deus coelum et terram: quidnam per hoc principium intelligis? Certe quod ante omnia visibilia ea creauerit. Sic cum de vnigenito dicatur, quod in principio erat: ante omnia intelligibilia, et ante secula fuisse intelligas necesse est.
CLOSE
Montfaucon

4.1.13 Audisti, In principio fecit Deus caelum et terram? Quid cogitas de hoc principio? Certe quod haec ante omnia visibilia facta sint: Sic et cum de Unigenito audis, In principio erat, ante intelligibilia omnia et ante saecula ipsum esse intelligas oportet.