PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.5.3 Quando enim circa pectus furor feruens exigitur et seuit, ignem hoc os spirat, ignem emittunt oculi, tumet undique uultus, mordinate manus extenduntur. Derisibiliter saltant pedes, et insiliunt se non detinentes, et a mamosis nichil distant, hec omnia non sentientes. Sed neque a siluestribus asinis differunt, calcitrantes, mordentes.
CLOSE
Griffolini

4.5.3 Cum enim circa praecordia ira efferbuerit, os ignem emittit, tota inflatur facies, incomposite manus mouentur, ridicule prosiliunt pedes, monitoribus et rixam dirimere conantibus insultant, in eosque nulla ab insanientibus differentia irruunt. Et cum haec faciunt, tanquam amentes nihil sentiunt, nihil intelligunt. Sed asinorum more calcibus morsibusque inuicem insultant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.5.3 Cum enim circa praecordia ira efferbuerit, os ignem emittit, ignem oculi eiaculantur, tota inflatur facies, incomposite manus mouentur, ridicule prosiliunt pedes, monitoribus et rixam dirimere conantibus insultant, in eosque nulla ab insanientibus differentia irruunt: et cum haec faciunt, tanquam amentes, nihil sentiunt, nihil intelligunt, sed asinorum more calcibus, morsibusque inuicem insultant.
CLOSE
Montfaucon

4.5.3 Cum enim ira in pectore effervescit et efferatur, os ignem spirat, oculi ignem emittunt, inflatur undique vultus, incomposite manus jactantur, ridicule pedes exsiliunt, et insultant litem dirimere conantibus; nihil irati differunt a furentibus, cum haec omnia nullo praediti sensu peragunt; imo ne ab asinis agrestibus, calcitrantes, mordentes.