PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.16 Nam hec quidem et ad gratiam multociens et ad odium aliorum fit et liuorem et lucrum attulit nullum. Ea uero que a deo est sententia, ab hac libera est in equalitate, et multam infert ei qui in admirationem deductus est utilitatem. Hanc igitur laudem persequamur.
CLOSE
Griffolini

4.4.16 Siquidem huius saeculi gloria ad gratiam saepe, non nunquam ad odium tribuitur. Neque quicquam affert utilitatis. Quod ueroF: uero de nobis deus1470/1486/1530: deus nobis indicat, nullam huiusmodi habet dubitationem, et plurimum qui a deo laudatur, utilitatis consequitur. Hanc nos laudem, hunc honorem sequamur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.16 Siquidem huius seculi gloria ad gratiam saepe, nonnunquam ad odium tribuitur, neque quicquam affert vtilitatis: quod vero deus iudicat, nullam huiusmodi habet dubitationem, et plurimum qui a deo laudatur, vtilitatis consequitur: hanc nos laudem, hunc honorem sequamur.
CLOSE
Montfaucon

4.4.16 Hominum quippe laudes plerumque vel ex gratia prodeunt, vel ex odio negantur; nihilque lucri afferunt: Dei vero judicium hac inaequabilitate vacat, multamque laudato affert utilitatem. Hanc igitur laudem sequamur.