PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.2.10 Libenter autem utique et illud interrogarem eos qui contradicunt nobis. Quid est quod propheta dicitur, ante me non est generatus alius deus et post me non est. Si enim filius iunior patre, qualiter ait post me non est?
CLOSE
Griffolini

4.2.10 Libenter autem et illud negantibus ueritatem afferam, quod a propheta dicitur: Ante me non est factus alius deus, et post me non est. Quod si filius patre iunior1470/1486/1530: minor est, quo pacto, inquit, post me non est alius deus?
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.2.10 Libenter autem et illud negantibus veritatem afferam, quod a propheta dicitur: Ante me non est factus alius deus, et post me non est. Quod si filius patre posterior est, quo pacto, inquit, post me non est alius deus?
CLOSE
Montfaucon

4.2.10 Libenter autem adversarios interrogaverim. Quid sit illud a Propheta dictum: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit? Nam si junior est Patre Filius, quomodo dicit, Post me non erit?