PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.5.1 Vis discere quantum malum irasci est? asiste aliis in foro pugnantibus. In te ipso enim deformitatem non poteris facile uidere, in obtenebrata et ebria mente.
CLOSE
Griffolini

4.5.1 Vis ne manifeste intelligere quantum mali afferat iracundia? Adsis cum aliquando quispiam in foro1470/1486/1530: om. rixatur. Neque enim in te ipso1530: temetipso facile hanc posses1470/1486/1530: possis depraehendere turpitudinem, tenebris, et ebrietate ratione obuoluta.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.5.1 Visne manifeste intelligere quantum mali afferat iracundia? Adsis cum aliquando quispiam in publico rixatur, neque enim in temetipso facile hanc possis deprehendere turpitudinem, tenebris et ebrietate ratione obuoluta,
CLOSE
Montfaucon

4.5.1 Visne discere quantum sit malum ira:1862: ira? Praesens esto dum alii rixantur in foro: neque enim in teipso turpitudinem illam tam facile deprehendes, animo nempe tunc tenebris et ebrietate obvoluto.