PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.2.16 Si enim filius non erit eius substancie, alius est deus et si non coeternus, est post ipsum, et nisi ex substancia eius prodiit, manifestum est quoniam factus est. Si uero dixerit ad distinctionem ydolorum hec dicta est, quoniam aliter non concedunt ad distinctionem ydolorum dicere solum deum uerum?
CLOSE
Griffolini

4.2.16 Si enim filius non esset eiusdem substantiae, alter esset deus, si non coaeternus, post illum. Si non ex substantia processisset, factum esse constaret. Quod si ad idolorum simulachrorumque differentiam, haec dicta assererent1470/1486/1530: facta asserunt, cur eiusdem differentiae gratia unum uerum deum dicere non consentiunt.1470/1486/1530: consentiunt?
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.2.16 Si enim filius non esset eiusdem substantiae, alter esset deus: si non coaeternus, post illum: si non ex substantia processisset, factum esse constaret. Quod si ad idolorum simulachrorumque differentiam haec dicta asserunt, cur eiusdem differentiae gratia vnum verum deum dicere non consentiunt?
CLOSE
Montfaucon

4.2.16 Nam si Filius non sit ex eadem substantia, alius est Deus; si non coaeternus, est post illum: ac si non ex substantia prodiit, palam est ipsum factum esse. Quod si dixerint haec ad differentiam idolorum dicta fuisse; quomodo non concedent ad differentiam idolorum solum verum Deum dici?