PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.5.10 Propter quid enim principibus nobis iniuriam inferentibus hoc non patimur? Nonne quoniam timor oppositus stat huic passioni terrens nos, et neque a primordio eam nasci concedens, propter quid et famuli a nobis infinitam iniuriam patientes, silentio omnia ferunt.
CLOSE
Griffolini

4.5.10 Quamobrem cum domini nos et principes contumeliis prosequuntur, non irascimur?1470/1486/1530: irascimur: An formido ira non minor nosB: uos absterret?1470: absterrent: ; 1486/1530: absterret:1470: absterrent: ; 1486/1530: absterret: Neque a principio irae locum dare permittit?1470/1486: permittit: Quamobrem serui saepe numero a nobis maledictis affecti, silentio omnia perpetiuntur?1470/1486/1530: perpetiuntur:
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.5.10 Quare enim cum domini nos et principes contumeliis prosequuntur, istud nobis non accidit: nonne quod formido ira non minor, nos absterret, neque a principio irae locum dare permittit? Quamobrem serui saepenumero a nobis maledictis affecti, silentio omnia perpetiuntur,
CLOSE
Montfaucon

4.5.10 Cur enim cum principes viri nos contumelia afficiunt, id non agimus? Nonne quia timor, non minor quam ira, nos deterret, nec vel a principio iram erumpere sinit? Cur porro servi a nobis mille contumeliis onerati, omnia taciti ferunt?