PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.6 et decenter. Amabile enim est et ira breui tempore nichil fieri indelectabile. Si uero et nox assumpserit, uersutoria fuerit que facta sunt infinito igne ex memoria nobis collecto, et secundum uacationem, amarus nobis scrutantibus ea.
CLOSE
Griffolini

4.4.6 Et merito quidem. Nihil enim tam breui fieri potest molestius. Quod si nox ira percitos nos comprehenderet, omnes operationes nostrae grauiores subsequerentur, cum ignis plurimus1470/1486/1530: plurimum memoria excitetur, si per ocium omnia iram1470/1486/1530: animum prouocantia atrocius nobis reputentur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.6 Et merito quidem: Exoptabile enim est vt in tam breui etiam tempore nihil fiat molestius. Quod si nox ira percitos nos comprehenderet, omnes operationes nostrae grauiores subsequerentur, cum ignis et incendii plurimum nobis a memoria excitetur, si per ocium omnia animum prouocantia, atrocius nobis reputentur.
CLOSE
Montfaucon

4.4.6 Et jure quidem: optandum quippe est, et vix caveri potest, ut ne in tam modico spatio quid molestum accidat. Si autem nox nos apprehendat, res graviores evadunt, memoria ingentem nobis ignem colligente, nobisque per temporis spatium haec acerbius scrutantibus.