4.4.15 Sed enim quid tibi paruum et humile assidere tibi feci spectaculum, ex hominibus componens id ad deum mox respice et ille te laudabit. Eum autem qui ab illo est in admirationem deductus, non oportet eam que ab hominibus est gloriam inquirere.
4.4.15 Verum quid ego1470/1486/1530: om. in paruo et humili hominum spectaculo te constituo? In ipsum continuo deum oculos dirigas, qui te laudabit. Neque praeterea ullam ab hominibus gloriam quaerere oportebit.
4.4.15 Verum quid in paruo et humili hominum spectaculo te constituo? in ipsum continuo deum oculos dirigas, qui te laudabit, neque praeterea vllam ab hominibus gloriam quaerere oportebit.
4.4.15 Imo vero cur tibi parvum illud ac vile theatrum hominum constituo? Ad Deum statim respice, et ipse te laudabit: quo laudante nemo debet ab hominibus gloriam quaerere.