PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.8 Et enim multorum ita fit malorum egritudo hec. Domos denique integras euertit, et assuetudines antiquas dissoluit,et tragedias immittigabiles operata est in breui et momentaneo tempore. Reptatio enim furoris eius, casus ei est ait.
CLOSE
Griffolini

4.4.8 Irae enim morbus nisi mox sedetur, multas generat calamitates. Domos et familias totas euertit, ueteres dissoluit consuetudines, et breui momento res infandas molitur. Eius nanque furoris impetus, ipsi ruina est inquit1470/1486/1530: inquit est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.8 Irae enim morbus, nisi mox sedetur, multas generat calamitates, domos et familias totas euertit, veteres dissoluit consuetudines, et breui momento res infandas molitur: eius nanque furoris impetus ipsi ruina, inquit, est.
CLOSE
Montfaucon

4.4.8 Hic quippe morbus multorum causa malorum efficitur. Domos enim totas evertit, veteres solvit consuetudines, non consolabiles tragoedias brevi tempore ac momento parit. Nam momentum furoris ejus, ruina ejus, inquit.