PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.1.15 De deo enim hunc nobis sermo est, non de hominum natura superposita cogitationum harum consequentie et necessitati. Verumptamen pro certificatione imbecilliorum, et ad hoc dicemus.
CLOSE
Griffolini

4.1.15 De deo enim nunc nobis sermo est, non de humana natura, quae nostrarum rationum consequentie, necessitatique subiecta est. Verum enim uero1470/1486/1530: tamen pro infirmorum intelligentia, aliquod ad haec exemplum adducemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.1.15 De deo enim nunc nobis sermo est, non de humana natura, quae nostrarum rationum consequentiae, necessitatique subiecta est. Veruntamen pro infirmorum intelligentia, aliquod ad haec exemplum adducemus.
CLOSE
Montfaucon

4.1.15 De Deo quippe nobis est sermo, non de hominum natura, hujusmodi ratiociniorum consequentiae et necessitati subjecta. Verumtamen ad infirmiores roborandos respondebimus.