4.2.15 Cum igitur eis simile fuerit ex non entibus, ubi est incomparabilis superhabundantia? Quid autem est uniuersaliter ego primus et ego post hec, et ante me non generatus est alius deus.
4.2.15 Quod si itidem vt alia ex nihilo factus esset, vbi eius incomparabilis esset excellentia? quid item illud: Ego primus, et ego post haec? et, Ante me non est factus alius deus?
4.2.15 Cum ergo ipsis simile foret id quod ex non exstantibus esset, ubi esset illa incomparabilis excellentia? Quid autem est illud, Ego primus, et ego post haec, et ante me non fuit alius Deus?