PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.3.9 Quod maxime per prophetas et pater, ubique subere sue cognoscitiuum esse ait, et continue hanc demonstrationis speciem circumferunt prophete et non simpliciter, sed ad ydolorum decertantes gloriam. Dii enim ait, qui celum et terram non fecerunt pereant. Et rursus: Ego manu mea extendi celum, et monstrans deitatis esse ostensurum, ubique id ponit.
CLOSE
Griffolini

4.3.9 Quod potissimum pater per prophetas ubique eius substantiae inditium esse praedicat, et frequenter in hoc demonstrando prophetae uersantur. Neque hoc duntaxat, sed etiam summa ope ad idolorum simulacrorumque gloriam tollendam contendunt. Dii, inquit, qui caelum et terram non fecerunt, pereant. Et iterum: Ego manu mea extendi caelum. Et1470/1486/1530: om. ut diuinitatem per hoc significari ostendantB: ostendat, idem frequenter meminerunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.3.9 Quod potissimum pater per prophetas vbique eius substantiae indicium esse praedicat, et frequenter in hoc demonstrando prophetae versantur, neque hoc duntaxat, sed etiam summa ope ad idolorum simulachrorumque gloriam tollendam contendunt. Dii, inquit, qui coelum et terram non fecerunt, pereant. Et iterum: Ego manu mea extendi coelum. Vt diuinitatem per hoc significari ostendant, idem frequenter meminerunt.
CLOSE
Montfaucon

4.3.9 id quod maxime Pater ejus per prophetas ubique substantiae ejus argumentum esse dicit: ac frequenter hoc demonstrationis genus prophetae versant: neque ad hoc solum, sed ut etiam idolorum cultum tollant: nam diiqui caelum et terram non fecerunt, pereantEgo manu mea extendi caelum, inquit, qui caelum et terram non fecerunt, pereant, ac rursum, Ego manu mea extendi caelum: ostendensque illud esse divinitatis argumentum, id ubique ponit.