PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.1.14 Si uero dixerit quis et qualiter est filium existentem non iuniorem esse patre? Quod enim ex aliquo est, necesse est posterius esse eo in quo est, dicemus utique quoniam maxime quidem hoc cogitationum humanarum sunt, et qui hec querunt, et alia hiis in conuenientiora queret et neque auditu talia suscipere oporteret nos.
CLOSE
Griffolini

4.1.14 Quod siquis diceret, si filius est, quonam pacto fieri potest, quin patre sit iunior?1470/1530: minor?; 1486: minor1470/1530: minor?; 1486: minor Quod enim ab aliquo est, omnino eo a quo fit, posterius esse oportet. RespondebimusF: Respondemus has maxime humanarum esse cogitationum inquisitiones, et qui hoc quaerit, inquiret1486/1530: inquirit, etiam absurdiora, neque auribus tantum accipienda haec sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.1.14 Quod si quis diceret: Si filius est, quonam pacto fieri potest quin patre sit minor? Quod enim ab aliquo est, omnino eo a quo fit, posterius esse oportet. Respondemus, has maxime humanarum esse cogitationum inquisitiones: et qui hoc quaerit, inquiret, etiam absurdiora: neque auribus tantum accipienda haec sunt.
CLOSE
Montfaucon

4.1.14 Quod si quis dixerit: Et quomodo fieri potest, ut filius cum sit, non sit junior Patre? Nam qui ex aliquo est, necessario posterior est illo a quo est; respondebimus, haec ex humanis cogitationibus proficisci, et eum qui haec quaerit, absurdiora etiam quaesiturum esse: nec esse illa vel auribus percipienda.