4.2.9 Ideo multociens et ea que a cogitationibus sunt differimus monere, quoniam neque assequi eam, plebs reliqua potis, neque si assequatur, habet quid certum et munitum. Cogitationes hominum formidolose et fallaces intelligentie eorum.
4.2.9 Iccirco plaerisque in locis sententias nostras afferre differimus, eo quod reliquum uulgus eas capere atque assequi nequeat, neque si assequeretur, firmitudinis aliquid habet aut certitudinis. Humanae nanque rationes et sententiae incertae sunt atque imbecilles.
4.2.9 idcirco plerisque in locis sententias nostras afferre differimus, eo quod reliquum vulgus eas capere atque assequi nequeat: neque si assequeretur, firmitudinis aliquid habet aut certitudinis. Humanae nanque rationes, et sententiae incertae sunt, atque imbecilles.
4.2.9 Ideoque ratiocinia hujusmodi movere saepe cunctamur, quod vulgus illa assequi nequeat; vel si assequatur, illa non firma et certa maneant; Ratiocinia quippe hominum timida sunt, et fallaces cogitationes eorum.